Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[ERROR: no reftable :]SENECA

Mundus. Stellę, sol, anni tempora. Luna, planetę, nebulę, pluuię, flumina, tonitrua. Terra, planicies, montes, fluuii, nemora,

-- KK2-249 --

animalia, aues, ms-258v/ urbes, segetes, fructiferę arbores, riui, sinus, littora, portus, insulę, gemmę, aurum, ignis, Oceanus, tripartitus orbis, mare, animalia, nauigia, artes. Item quę mala in mundo 66.

Renouatio mundi per aquam et ignem 68.

Astrologia cęlestium notitia gloriatur 84.

Vniuersi partes tres. Cęlum. Inter cęlum et terram. Terra 92.

Aer pars mundi. Quod aer non sit ex athomis. Aer non per omnia sui similis. Natura eius frigida 93.

Elementorum alterni recursus. Ęgyptii de elementis 98.

Ventus est fluens aer 102.

Inter spiritum et uentum et aera. Ventorum nomina 103.

Quare Deus dedit uentos 104.

Turbo 108.

Stoici duo esse in natura dicunt, ex quibus omnia fiunt: causam et materiam. Aristoteles putat causam tribus modis dici: prima materia, secunda opifex, tertia forma. Quarta etiam propositum operis 22.

Plato quintam adiecit: exemplar, id est ideam. Mundum fecit Deus propter suam bonitatem, secundum Platonem. His causis adiicit Seneca alias: tempus, locum, motum. Sed omnes hę causę ex una pendent, quod est Deus. In his quęstionibus non esse tempus terendum dicit 22.

[Cataper][ERROR: no reftable :]

Miracula quotidiana non mouent, sed noua 108.

Serpens mirę magnitudinis 33.

Matrimonium. Marcus Cato coloni sui filiam duxit uxorem 15.

Habent locum maledicto crebrę nuptię 86.

Scipionis filię a senatu dotatę 92.

Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Quidam duas rapuit, altera mortem optat, altera nuptias 120.

Captus a pyratis scripsit patri pro redemptione; non redimebatur. Archipiratę filiam, a quo dimissus erat, duxit uxorem. Pater illa repudiata iubet ducere aliam; nolentem abdicat 121.

Vxor diues seruitutem exigit 121.

Vir et uxor iurauerunt, ut siquid alteri obtigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus missit nuncium ad uxorem qui diceret decessisse uirum. Vxor se pręcipitauit. Recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. Abdicatur 125.

Vxor sterilitatis nomine dimissa queritur 128.

Tyrannus permisit seruis, ut dominis interemptis dominabus suis nubant. Profugerunt

-- KK2-250 --

principes ciuitatis inter eosqne qui seruum et filiam habebat, profectus est peregre. Cum omnes serui dominas suas uitiassent, seruus eius uirginem seruauit. Occiso tyranno reuersi sunt principes, in crucem seruos sustulerunt. Ille manumisit et ei fìliam collocauit; accusatur dementię 135.

Marcus Cato ut supra 135.

Raptor negauit se rapuisse, iudicio uictus uult ducere, rapta optionem petit 137.

Vxorum erga maritos pietas. Quod uxoris erga ipsum charitas effecerit, ut ipse sibi charior sit et propter ipsam diligentior in ualitudine curanda 51.

Miseria hominis. Homo uas quassum, animal imbecillum 65.

Quanta in uita sustinenda 53.

Optima quęque dies miseris mortalibus ęui prima fugit. Quare optima 59.

Mores. Tria genera uitę: unum uoluptati uacatur, alterum contemplationi, tertium actioni 64.

Mediocritate in uita utendum inter ms-259rmundiciam et squalorem 2.

Aliquis uir bonus eligendus / ac semper ante oculos habendus, ut sic tanquam illo spectante uiuamus et omnia tanquam illo uidente faciamus 4.

Exercitatio animi 6.

Vnam solam ad quam uiuas regulam pręhende et ad hanc omnem uitam tuam exęqua. Ad uitam priuatam hortatur 8.

Male uiunnt qui semper uiuere incipiunt, id est qui uitę propositum uariant 9.

In mores ius fortuna non habet 13.

Felix qui potest in publico uiuere 14.

Propositum uitę totius. Socrates totam philosophiam reocauit ad mores 26.

Sic uiuendum est tanquam in conspectu uiuamus, sic cogitandum tanquam aliquis in pectus intimum prospicere possit et potest 34.

Vita frugi 34.

Vitę frugalitas 36.

Frugalitas Catonis 37.

Primi mortalium lege naturę uiuentes, Diogenis uita 40.

Sic formemus animum tanquam ad extremum uentum sit 50.

De hominis officio erga hominem 51.

Magnanimus 2.

Fabricius aurum accipere noluit 11.

Fortis contra malam fortunam 20.

Diogenes per medias Macedonum gazas nudus incessit, potentior locupletiorque Alexandro. Plus enim erat quod hic nollet accipere quam quod ille posset dare 36.

Demetrii constantia: CC talenta a Cęsare donata reiecit. Si tentare, inquit,

-- KK2-251 --

me eonstituerat, toto illi fui experiundus imperio 44.

Qui magni animi est, etiam boni est, contra sententiam Titi Liuii 49.

Catonis magnanimitas in aduersis. Mutii in hostem 58.

Bruto libertatem debemus, Lucretię Brutum. Item de Coclia 1 66.

Angustus animus est, quem terrena delectant. Ad illa ducendus est, quę ubique equę apparent etc. 69.

Socrates inter tyrannos intrepidus 73.

Non est quod dubites, an tollere se homo supra humana possit etc. Marcus Cato 76.

Fortitudo contemptrix timendorum 85.

Magnanimus 107.

Deliberat Cicero, an Antonium deprecetur, et docet mortem seruituti anteferendam esse Catonis exemplo 114.

Magnus ille est qui fictilibus sic utitur quemadmodum argento. Nec ille minor est qui sic argento utitur quemadmodum fictilibus 3.

Non uerba, sed opera fortes decent 10.

Magni animi est magna contemnere ac mediocria malle quam nimia 13.

Magnanimus inter pericula intrepidus 19.

Paratus ad omnia quę uenire possunt aduersa 23.

Non enim beatum est nisi quod intrepidum 28.

Quid sit fortitudo 35.

Scipionis magnanimitatem laudat 36.

Quid sit fortitudo 38.

Valentior omni fortuna animus est 48.

Magna et generosa res est humanus animus 51.

Magnanimos natura produxit 52.

Quid est fortitudo 56.

De Fabricio exemplum 60.

Maledicus. Qui sibi maledixerant. Antigonus uictos in seruitatem redegit idque se negauit facturum fuisse, nisi expediret his dominum habere, qui tam malam haberent linguam 55.

Detractores reprehendit 63.

Caius Cęsar fuit ferendarum contumeliarum impatiens, faciendarum cupidissimus 28.

ms-259v

Mollis. Contra mollitiem effoeminati 22.

Myrides adeo delicatus, ut uetarit rastro coram se fodere alieno labore lassatus 51.

Specula non mollitiei, sed uirtutis causa inuenta 92.

Debilitatem nobis induxere delicię 18.

Paulatim effoeminatur animus 33.

Addiximus animum uoluptati, cui indulgere initium omnium malorum est 55.

Mollis et delicatus Mecoenas[ERROR: no reftable :] 56.

Mollis in lasciuiam 61.

Mulcta. Animaduertit Manlius in filium et uictorem quidem. Animaduertit Brutus in liberos non factos hostes, sed futuros 18.

-- KK2-252 --

Erixonem, equitem Romanum, memoria nostra, quia filium suum flagellis cęciderat, populus in foro graphiis confodit 21.

Qualiter castiganda ciuium delicta 22.

Castigatio sincera cum ratione. Legum pręsides in castigando imitentur medicos 47.

Socrates seruo: Cęderem te, inquit, nisi irascerer 48.

Castigare conuenit, non irasci 48.

Plato ait: Nemo prudens punit, quia peccatum est, sed ne peccetur 49.

Castigatio boni magistratus, parentum, pręceptorum, iudicum. Qui correpti indignantur 51.

Ne homini quidem nocebimus, quia peccauit, sed ne peccet 52.

Suppliciorum instantia 53.

Sapiens punit eos qui sibi fecerunt iniuriam, nec se ulciscitur, sed illos emendat 77.

Bonis nocet qui malis parcit 85.

Res optima est non sceleratos extirpare, sed scelera. Vt fulmina paucorum periculo cadunt, omnium metu, sic animaduersiones magnarum potestatum terrent latius quam nocent 87.

Animaduertit Manlius in filium et uictorem. Brutus in liberos non factos hostes, sed futuros 145.

Militaris uirtus. Oratius Cocles. Decius 18.

Non est uictus, sed occisus aut captus, cui id contingit fortiter pugnando. Victus est autem qui cędit[ERROR: no reftable :] et se confitetur uictum 36.

Alexandrum aiunt Cenophanto canente manum ad arma misisse 49.

Acerrima uirtus est, quam ultima necessitas excutit 85.

Lacones reliquis Xerxem fugientibus deliberant, an et ipsi fugiant, et ad resistendum animantur. Honesta suasio ad fugam 112.

Athenienses deliberant, an trophea Persica tollant Xerxe minante rediturum se, nisi tollerentur 113.

Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortiter agentem pater in acie quarto uolentem exire retinet, nolentem abdicat 122.

Pater et filius fortiter fecerunt. Pro pręmio contendunt, uicit filius; abdicatur. Oratius, Mutius, Decius, Scipio 144.

Alexander cuidam ciuitati partem agrorum et dimidiam rerum omnium promittenti: Eo, inquit, proposito in Asiam ueni, ut non id acciperem quod dedissetis, sed ut id haberetis quod reliquissem 18.

Fabii. Lacones 33.

Virgilius, dum equi nobilitatem describeret, expressit imaginem uiri fortis et inter bella

-- KK2-253 --

impauidi 47.

In hoc genere laudat Catonem 47.

Cato per medias Affricę solitudines pedes duxit exercitum 52.

Fabricius hosti, ut uenenum caueret indicauit. Oratius in ponte solus hostium impetum sustinuit 60.

Medicus. Quantum debetur medico 41.

Medici curatio comparatur ms-260rmedico animorum 47.

Medicum aiunt / cum regis filiam curare deberet nec sine ferro posset, dum tumentem mamam leuiter fouet, scalpellum spongia tectum induxisse. Repugnaset puella remedio palam admoto; eadem, quia non expectauit, dolorem tulit. Quędam, non nisi decępta, sanantur 57.

Musica. Pythagoras perturbationes animi lyra componebat 54.

In eos qui cantilenis student 80.

Musica quid conferat 84.

Musica 38.

Mors 2.

Mors fìliorum, amici, uxoris 3.

Ingratus est qui inuitus decędit 38.

Diodorum Epicureum laudat, quod sibi mortem consciuerit 61.

Mors nascentibus determinata 65.

Mortem filiorum lente tulit Sylla et quidam in Gręcia pater. Item Puluillus pontifex, Paulus, Lucius Bibulus, Caius Cęsar, diuus Augustus, duę Cornelię 66.

Mors omnium dolorum et solutio est et finis. Mors optimum naturę inuentum. Quibus diu uixisse nocuit 67.

Magni animi esse appetere mortem. Plato: Sapientis animum totum in morte prominere. Summum fini proximum 67.

Cornelia in morte liberorum fortis. Item Rutilia 71.

Mortis contemptor 74.

Theodorus philosophus tyranni minas contempsit. Cannius Iulius duci iussus gratias egit 74.

Fortis ad mortem 75.

De breuitate uitę. Non accepimus breuem uitam, sed fecimus 78.

Xerxis lachrymę, cum consyderasset tantam multitudinem breui morituram 80.

Consolatur dolentem de morte fratris 81.

Mortui consolatio 82.

Scipio fratris mortem modeste tulit. Alter Scipio. Lentuli. Pompei 83.

Diuus Augustus Octauiam sororem charissimam reliquit. Illa deinde filium amisit imperio successurum, si uixisset. Caius Cęsar fratrem. Item Marcus Antonius. Caius Cęsar Drusillam sororem 83.

Bona mors est homini, uitę quę extinguit mala 85.

Homo uitę commodatus est, non donatus. Lex uniuersalis est,

-- KK2-254 --

quę iubet nasci et mori. Male uiuunt qui se semper uicturos putant 86.

Omnes enim uitam differentes mors incerta pręuenit. Omnis itaque dies uelut ultimus ordinandus est. Vita omnis breuis est. Ideo immortalitas est mors honesta 87.

Cambysis [ERROR: no reftable :] exercitum ad Hammonem missum harena obruit 95, Moriendum est 96.

Cuiusque mortis unus terminus nec aliud mortis genus alio magis timendum 104.

Ingenti animo mors prouocanda est 107.

Mors Ciceronis 115.

De contemptu mortis 2.

Mors tam seni quam iuueni ante oculos esse debet 5.

Cato mortis contemptor. Item Scipio. Mors non timenda 9.

Quotidie morimur. Vir fortis ac sapiens non fugere debet e uita, sed exire 10.

Mors disci debet meditando. Mors cuiusque spem aliquam uitę habet, senis nullam. Viuere noluit qui mori non uult etc. 11.

Mortem contemne, et iterum 13.

Mors ubique prope est 16.

Hoc erit, inquit, post me, quod ante me fuit. Quod sapiens non eiicitur e uita, sed exit 18.

Timemus nequando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit. Vis timere, ne semel fiat quod quotidie fit 20.

An seni liceat se ipsum interficere 20.

Mori paratus 21.

ms-260v

Corpus contemnit mortem, non timet 23.

Exitus Reguli, Catonis, Rutilii, Socratis, Decii 24.

Vror, sed inuictus. Exerce te, ut mortem excipias. Mortis immaturę stulta querela. Non cito, sed bene mori ad rem pertinet etc. 25.

Quidam spongiam in gulam sarsit et mortuus est, ne bestiis obiectus spectaculum aliis pręberet 26.

Mortem timentes ubique pauidi 28.

Vita non est imperfecta, si honesta est, ubicumque desinet. Si bene desinet, tota est 30.

Marcellinus ęger ęger, ut mori uelit, a quodam Stoico incitatur 30.

Vnus ex custodiarum agmine Cęsarem rogauit mortem, et ille: Nunc enim, inquit, uiuis. Nulla uita est non breuis 30.

Morieris, non quia ęgrotas, sed ęger quia uiuis 30.

Quibus uita non est breuis 31.

Libera te metu mortis et paupertatis 32.

Contra mortis metum, et quod mors non sit malum. Catonis in morte audaciam laudat. Reprehendit autem timiditatem Bruti. Mors inter illa est quę mala non sunt 33.

Omnia mortalium opera mortalitate donata sunt 41.

Diserte

-- KK2-255 --

Mecoenas[ERROR: no reftable :] ait: Nec tumulum curo, sepelit natura relictos. De uita breuiori non dolendum. Quid ad rem pertinet, quamdiu uites, quod uitare non possis 43.

Aliquis tam turpe putat mortem fugere quam ad mortem confugere 48.

Repentina mors Cornelii Senetionis diuitis. Mecoenatis[ERROR: no reftable :] damnat sententiam omiia mala eligentis, dum tamen uita supersit 50.

Intrepidus horam illam decretoriam prospice: non est animo suprema, sed corpori. Dies iste, quem tanquam extremum formidas, ęterni natalis est etc. Hortatur ad mortem libenter subeundam 51.

Quicquid facis, respice ad mortem 57.

Mors malum non est 62.

Mendacium. Nihil simulatio proficit 31.

Magister. Obiurgatio. Doctor 2.

Refellit Socratis dictum ad Archelaum asserentis se ob hoc ad eum docendum ire nolle, quod maius beneficium accepturus esset quam daturus 36.

Quantum pręceptori debetur 41.

Demetrius Cynicus: Plus prodesse, inquit, pauca pręcepta sapientis[ERROR: no reftable :], dum in usu sint, quam multa, si illa non habeas ad manum 43.

Pueri institutio 51.

Periculosum pręcipere regibus. Amicissimi hominis filium Cambises peremit, cum ab eo ebrietatis argueretur 54.

Rex Persarum Arpalo ipsum a crapula amice reuocanti liberos epulandos apposuit 54.

Correptor aliorum quid obseruare debeat 57.

Quare non sic uiuat, ut uiuendum pręcipit 61.

Studiorum salutarium etiam citra affectum laudanda tractatio est 62.

Zenon et Chrysippus maiora egerunt quam duces exercitus, quam magistratus et legis latores 64.

Socrates Ephorum a foro subduxit, utiliorem componendis historiis ratus. Male enim respondent coacta ingenia: reluctante natura irritus labor est 73 . Quantum nobis contulerunt qui litteris sapientię pręcepta tradiderunt 80.

Amici uitia si fers, facis tua 85.

Malo ueris offendere quam placere adulando 86.

Obiurgationi semper aliquid blande admisce. Plerique, cum stultis maledicunt, ipsi sibi conuitium faciunt. Perturpe ms-261r est enim, quod obiicitur, in obiiciente cognosci. Secreto admone amicos, palam lauda. Vtilis educatio et disciplina mores facit 87.

Plus prodest magistri uiua uox et

-- KK2-256 --

conuictus quam sermo scriptus. Sic Zenonem Cleantes expressit 3.

Doctor non passim omnes arguat, sed quibus sperat proficere. Cinici obuios quosque monebant 11.

Gaudet profectu discipuli, tum ad perfectionem et in ea perseuerantiam hortatur 13.

Qui uitę magistri eligendi 17.

Sapientis pręcepta finita esse debent et certa 44.

An suffìciant pręcepta ad beatam uitam atque decreta 45.

Inter decreta et pręcepta. Decretum 46.

Actio pendet a uoluntate, uoluntas ab habitu animi, animus a perceptione legum uitę totius. Decreta et pręcepta sapientię 47.

Qualiter moderanda sit discendi cupiditas. Et docenti et discenti debet esse propositum, ut ille prodesse uelit, hic proficere 53.

Docentis instantia ad utilitatem audientium. Attalum laudat, quod scite admodum et ad uirtutem hortetur et deterreat a uitiis 53.

Qui aliter uiuunt quam uiuendum esse pręcipiunt 54.

Mutatio rerum 69, 74.

Nihil proprium dicas, quod mutari possit 86.

Nihil stabile 111.

Vicissitudo rerum 10.

Quicquid uides currit cum tempore 20.

Mutatio rerum alternantium 53.

Mora. Maxima porro uitę iactura dilatio est 79.

Mali et iniurii homines a pueris forma dumtaxat magnitudineque differunt 77.

Illo nocens se damnat, quo peccat die 86.

Sunt quorum corpus innoxium est, et in mille facinorum furias mens ociosa discurrit 87.

Malus non se ęstimat; cum potest, malum facit, cum non potest, posse uult 14.

Serui uitiorum 16.

Vitia ęgritudini comparantur 18.

Morbi sunt inueterata uitia et dura. Affectus sunt motus animi improbabiles etc. 20.

Nullum sine autoramento malum. Mercede te uitia sollicitant 25.

Vitiosis odio est uirtus 27.

Malis infesti sunt dii, etiam cum uidentur propicii 54.

Mala interdum speciem honesti obtulerunt 60.

Vitia contra naturam pugnant 61.

Mensura. Vitiosum est quod nimium est 73.

Geometria 84.

Senetioni, qui omnia habebat magna, Grandio cognometum inditum 112.

Geometria 38.

Memoria Senecę 3.

Cineę, Pyrrhi legati, memoria. Aulius tantum auditos uersus recitauit et suos esse dixit. Hortensii memoria 4.

Caliphisius

-- KK2-257 --

uolens uideri doctus emerat seruos, qui illi in memoriam reducerent uersus, quorum ipse uix principia recordabatur etc. de illo 10.

Mulier. Foeminę laus. Cornelia. Rutilia 71.

Mulier cupiditatum incontinens 77.

Aut amat aut odit mulier; nihil est tertium. 85.

Foeminis nec capillos defluere nec pedes laborare 46.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.