Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Matrimonium. Daphnis, Ideus pastor, quia fidem coniugii non pręstitit, uersus est in saxum. Perseus pactus Andromedę matrimonium eam a bellua marina liberauit [ERROR: no reftable liber:]IIII. In eorum nuptiis pugnam mouit Phineus, quod sibi prius illam desponsatam diceret [ERROR: no reftable liber:]V. Procris cum Cephalo rediit in gratiam, cum suspecta prius in siluas effugisset. Diu dulciter uixerunt exitu[ERROR: no reftable :] tamen infelici [ERROR: no reftable liber:]VII. Hercules duxit Deianiram, deinde Oethalię[ERROR: no reftable :] regis filiam, postremo deificatus Hebben, Iunonis filiam [ERROR: no reftable liber:]IX. Nuptię Iphis[ERROR: no reftable :] et Ianthis[ERROR: no reftable :]. Cum feminę essent, Iphis uertitur in marem [ERROR: no reftable liber:]IX. Orpheus Euridices desiderio ad inferos descendit. Permissus eam educere, modo sequentem ne respiceret, iam fini proximus respexit et iterum amisit [ERROR: no reftable liber:]X. Alcyone Ceicem maritum flendo in auem sui nominis cescit [ERROR: no reftable liber:]XI. Esacus Epyriphen[ERROR: no reftable :] nympham persequens, dum illa inter fugiendum serpentis ictu corruisset, prę dolore de rupe in pelagus se pręcipitauit et uersus est in mergum [ERROR: no reftable liber:]XI. Picus Circen contempsit, ut Cannenti coniugi fidem seruaret. In picum auem uertitur [ERROR: no reftable liber:]XIIII.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.