Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[ERROR: no reftable :]LAERTIVS
Lis. Forum ad fallendum inuicem atque ad dandas auaritię manus locum destinatum esse [ERROR: no reftable page:]14. Sub eodem tecto hirundines non

-- KK2-169 --

habendas, id est cum contentiosis et loquacibus non conuersandum [ERROR: no reftable page:]82.
Liberalitas. Archesilaus ingressus aliquando ad Ctesibium ęgrotum uidens inopia rerum angustiari plenum nummis sacculum clam eius puluino subiecit. Quo ille inuento: Arcesilai, inquit, hic ludus est. Sed et alias mille ad eum solidos misit. Acceperat ab eo quidam ad suscipiendos amicos argentea uasa. Cum uero is egenus esset, non repetiit [ERROR: no reftable page:]42. Aristoteles reprehendenti, quod stipem non bono homini dedisset: Non, inquit, homini dedi, sed humanitati [ERROR: no reftable page:]47. Antisthenes Diogeni tunicam petenti pallium explicare iussit [ERROR: no reftable page:]54. Diogenes[ERROR: no reftable :] dicebat manus ad amicos non complicatis digitis extendi oportere [ERROR: no reftable page:]56. Cum pecuniis egeret, eas se ab amicis repetere, non petere dicebat [ERROR: no reftable page:]57. Cum postularet quempiam, nam et hoc agebat propter inopiam, dicebat: Siquidem et aliis dedisti, et mihi da; si uero nemini, a me incipe [ERROR: no reftable page:]58. Laudantibus quibusdam eum qui illi erogauerat: Me autem non laudatis, inquit, qui accipere merui [ERROR: no reftable page:]59. A luxurioso petebat minam. A quo cum rogaretur, cur ab aliis obolum, ab se peteret minam: Quia, inquit, ab aliis ommibus denuo me accepturum spero, abste sic! uero an rursus accepturus sim, in deorum gremio situm est [ERROR: no reftable page:]59.
Luxus. Aiunt Croesum, cum se exquisitissimo ornamentorum genere composuisset sublimique in solio sederet, interrogasse Solonem, an pulchrius unquam spectaculum uiderit, illumque dixisse: gallos gallinaceos, fasianos atque pauones [ERROR: no reftable page:]7. Aristippus, uoluptatis assertor, quem Diogenes regium appellabat canem, iussit aliquando perdicem L dracmis emi [ERROR: no reftable page:]22. Cum probro ei daretur, quod preciose uiueret: Si uituperandum, ait, hoc esset, in celebritatibus deorum non fieret [ERROR: no reftable page:]22. Ostendebat ei Sirnus, Dionysii quęstor, magnifice instructas ędes et pauimenta pręciosa. Tum ille sputa, quam maxime potuit, ei in faciem coniecit. Indignante illo: Non habui, inquit, opportuniorem locum [ERROR: no reftable page:]23, [ERROR: no reftable page:]56. Qui luxuriosa conuiuia accusat et ab eis non abstinet, et gulosus et auarus est [ERROR: no reftable page:]23. De uoluptate, cuius duo genera [ERROR: no reftable page:]24. Demetrius,

-- KK2-170 --

cum uidisset aliquando iuuenem luxuriosum: Ecce, inquit, quadrata statua habens syrma, uentrem, pudenda, barbas [ERROR: no reftable page:]52. Antisthenes dicebat iugiter: Insania potius quam uoluptate capiar [ERROR: no reftable page:]54. Cuidam delicias laudanti: Inimici, ait, delicate uiuant [ERROR: no reftable page:]54. Diogenes unguento ungens pedes dixit a capite quidem in aerem ascendere odorem, sed a pedibus in olfactum ire [ERROR: no reftable page:]57. Clamabat autem sępius dicens hominum uitam facilem a diis dari, uerum occultari illam quęrentibus mulsum, unguenta et his similia [ERROR: no reftable page:]57. Cum uidisset luxuriosi ms-225v/ cuiuspiam domui inscriptum: uenalis, sciebam, inquit, quia uini crapula obsessa facile dominum euomeres [ERROR: no reftable page:]57. Luxuriosos dicebat similes ficubus, quę per pręcipicia nascuntur, quarum fructus homo non gustat, corui autem et uultures comedunt [ERROR: no reftable page:]59. Vnguentis delibuto: Vide, inquit, ne fragrantia capitis foetorem uitę pręstet [ERROR: no reftable page:]59. Cum repente aspexit Corinthium quendam habitu ingenuo prętereuntem: Xeniade, huic, inquit, me uende. Hic enim domino indiget [ERROR: no reftable page:]60. Ex luxu et ebrietate insaniam gigni [ERROR: no reftable page:]61. Quid sit uoluptas [ERROR: no reftable page:]73. Dionysius philosophus finem dixit uoluptatem. Palam lustra ingrediebatur cęteraque sub omnium gerebat oculis, quę ad uoluptatem pertinent [ERROR: no reftable page:]77. Empedocles: Agrigentini deliciis quidem ita se quotidie dedunt ac si postridie morituri, domos uero ita ędificant quasi perpetuo uicturi [ERROR: no reftable page:]85. Epicuri uoluptas [ERROR: no reftable page:]99. Epicuri uoluptas non mala, sed quę secundum uirtutem, in quo dissentit Cyrenaicis [ERROR: no reftable page:]109. Terminus magnitudinis uoluptatum omnis quod doleat sublatio est etc. Nulla per se uoluptas malum est etc. Voluptatis finis ratione metiendus. Eius genera tria llO.
Libido. Thales percunctanti adultero, an iuraret se minime adulterasse: Non est, ait, periurium adulterio deterius [ERROR: no reftable page:]6. Ad meretricem non ingredi, sed egredi non posse turpe est [ERROR: no reftable page:]22. Aristippus nihil differre putat, utrum meretrici congrediaris an uirgini. Cum suggillaretur[ERROR: no reftable :], quod haberet Laydem: At a Layde non habeor, inquit [ERROR: no reftable page:]23. Dicente scorto: Ex te concipio - Non, inquit, hoc magis nosti quam si per spinas densissimas pergens dicere posses: Ista me

-- KK2-171 --

pupugit [ERROR: no reftable page:]23. Theodorus: sapientem publice absque ullo reprehensionis rubore scortis congressurum [ERROR: no reftable page:]25. Stilpo, cum illi impudicam filiam probro esse dicerent: Non, inquit, ista maiori mihi probro est quam ego illi ornamento [ERROR: no reftable page:]26. Platonis amor in pueros [ERROR: no reftable page:]32. Polemo pecunias circumferens secum meretricandi causa et uoluptatibus indulgendi [ERROR: no reftable page:]40. Arcesilaus philosophus Theodote[ERROR: no reftable :] ac Philetete[ERROR: no reftable :] Eliensibus scortis palam congrediebatur [ERROR: no reftable page:]42. Bion pueris abusus dicitur [ERROR: no reftable page:]44. Antisthenes, cum uidisset aliquando fugientem mechum: O, inquit, in felix, quantum periculi uno obolo uitare potuisti [ERROR: no reftable page:]54. Phyrne[ERROR: no reftable :] scortum Venerem auream Delphis obtulit. Diogenes subscripsit: Ex Gręcorum intemperantia. Olympionicen intuens in scortum frequenter intendentem: En, inquit, aries Martius a puella uulgari per collum captus abducitur. Formosa scorta lethali mulso similia dicebat. Cum scorti filium in turbas iactantem lapides cerneret: Caue, inquit, ne patrem ferias. Scorta dicebat regum esse reginas: petere enim quodcunque eis uideretur [ERROR: no reftable page:]59. Videns aliquando adolescentulum effoeminari: Non pudet, ms-226r ait, deterius quam naturam ipsam de te ipso statuere. Illa enim te uirum fecit, tute cogis milierem fieri. Dydimoni mecho curanti aliquando puellę oculum: Vide, inquit, ne uirginis oculum curans puellam corrumpas [ERROR: no reftable page:]59. Amorem sedat fames, sin minus, tempus; eis uero si uti non uales, laqueus [ERROR: no reftable page:]61. Quid sit amor formę [ERROR: no reftable page:]73. Trasonidem aiunt, cum haberet in potestate amatam, abstinuisse ab ea, ne odiretur. Esse igitur amorem amicicię modum etc. [ERROR: no reftable page:]74. Pythagoras de Venereis sic ait: Venerea hyeme, non ęstate facienda, autumno ac uere leuius. Omni autem tempore esse grauia et ad sanitatem minime idonea. Rogatus, quando esset concumbendum: Tunc, inquit, cum te ipso infirmior fieri uis [ERROR: no reftable page:]81. Epicurus quam molliter scripsit ad meretrices [ERROR: no reftable page:]99.
Labor. Corporis exercitationem conferre ad uirtutem capessendam [ERROR: no reftable page:]24. Antisthenes, quod labor bonum eesset, magni Herculis ac Cyri exemplo suadebat, id a Gręcis, hoc a barbaris mutuans [ERROR: no reftable page:]54. Diogenes, cum diceretur sibi: Senex es, iam quiesce a labore. Quid enim, KK2-172 ait, si in stadio currerem, ad finem oporteret cursum remittere et non magis intendere? [ERROR: no reftable page:]56. Quandoque in foro manibus operans: Vtinam, aiebat, liceret sic perfricato uentre non esurire [ERROR: no reftable page:]57. Diogenes: Duplicem exercitationem esse, animi et corporis, atque alteram sine altera imperfectam esse [ERROR: no reftable page:]59. Cleantes noctu hortos rigans die operam impendens. Victus sui rationem, reddere compulsus, testes produxit illos quibus se locabat ad aquam hauriendam [ERROR: no reftable page:]77. Ab Antigono rogatus, cur hauriret: Non solum haurio, inquit, sed fodio et rigo philosphię causa [ERROR: no reftable page:]78. Lacone quodam dicente laborem esse bonum gestiens ait: Sanguine pręclaro es, dulcis nate [ERROR: no reftable page:]78.
Lex. Solon leges araneorum[ERROR: no reftable :] telis dicebat esse similes [ERROR: no reftable page:]8. Pitacus a Croeso rogatus, quidnam esset maximum imperium: Ligni, inquit, uari - legem [ERROR: no reftable page:]5. Signans [ERROR: no reftable page:]10. Lex in duo distribuitur, in ciuilem et naturalem, uel scriptam et non scriptam [ERROR: no reftable page:]36. Legum moderatio triplex. Optima legis obseruatio consuetudo [ERROR: no reftable page:]38. Aristotetes, cum in Athenienses inueheretur, aiebat illos frumenta et leges inuenisse, uerum frumentis quidem uti, non autem legibus [ERROR: no reftable page:]46. Lex absque ciuitate ad nihilum utilis [ERROR: no reftable page:]59. Heraclitus: plebem oportet pro lege non secus ac pro muro pugnare [ERROR: no reftable page:]89.
Lętitia. Chilo defunctus immodica lętitia [ERROR: no reftable page:]10.
Lectio. Diogenes Hegesia deprecante, ut sibi librorum aliquid exponeret: Vanus, inquit, es, Hegesia, qui caricas quidem non scriptas eligis, sed uoras, uera autem exercitatione neglecta te ad scriptam confers [ERROR: no reftable page:]57. Quare Zeno ad legendos quorundam libros magno se contulit studio [ERROR: no reftable page:]63.
Lunam dixit Anaxagoras habitacula in se habere et colles et ualles [ERROR: no reftable page:]16. Empedocles ait lunam disci ms-226v/ habere speciem [ERROR: no reftable page:]86. Circulus circa lunam [ERROR: no reftable page:]107.
Loci descriptio. Achademia [ERROR: no reftable page:]30.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.