Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Libido. Demosthenes ad Laydem: Ego penitere tanti non emo [ERROR: no reftable page:]4. Filia hominis pauperis in peruigilio uitiata clam patre [ERROR: no reftable page:]18. Pellex ędem Iunonis non tangito [ERROR: no reftable page:]28. Hostilius Mancinus ędilis a Mamilia meretrice lapide ictus, quod ui ad illam irrumpere uellet. Tribuni mulierem impune dimiserunt et de illo ne cum populo ędilis ageret, intercesserunt [ERROR: no reftable page:]31. Acca Larentia corpus uulgando tantum pecunię comparauit, ut

-- KK2-165 --

populum Romanum non depuderet eius esse hęredem [ERROR: no reftable page:]40. Grammaticus idem: Tolle fornicationem, nullum meretricis decretum erit [ERROR: no reftable page:]51. Optatos dedit amplexus placidumque petiuit coniugis infusus gremio per membra soporem. Item: Virgineum soluit cęstum legemque cubilis inque thoris illi sculptis cępere soporem [ERROR: no reftable page:]53. Salustius in adulterio deprehensus [ERROR: no reftable page:]105. Coeundi atque comedendi uoluptas cum sue atque asino communis. Hippocrates coitum morbum esse comitialem leuiorem dixit [ERROR: no reftable page:]112. Columbatim labra conserens labris [ERROR: no reftable page:]120.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.