Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Lex. AD ROMANOS: Peccantes contra legem uel naturę uel scriptam peribunt. Legem non habentes ipsi sibi sunt lex II. Quęcunque Lex loquitur, his qui in Lege sunt loquitur. Ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro coram illo. Per Legem cognitio peccati etc. de Lege et Gratia. Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus III. Lex iram operatur. Vbi enim non est Lex, nec pręuaricatio IIII. Lex subintrauit, ut abundaret delictum V. De seruitute Legis et libertate Gratięms-220r caput VI, VII, VIII. Verbum consummans et abreuians [ERROR: no reftable :], id est Euangelium IX. AD CORINTHIOS II: Littera occidit, spiritus uiuificat etc. de Veteri ac Nouo Testamento III. Vetera transierunt,

-- KK2-154 --

ecce facta sunt omnia noua V. AD GALATAS: Ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro II. Quicunque enim ex operibus Legis sunt, sub meledicto sunt. Post factam Abrahę promissionem CCCC et XXX anno facta est Lex. Lex propter transgressionem posita est, donec ueniret semen, cui promiserat etc. Conclusit Scriptura omnia sub peccato etc. Lex pędagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. At ubi uenit fides, iam non sumus sub pędagogo III. Abraham duos filios habuit. Hęc sunt duo Testamenta etc. IIIL AD PHILIPPENSES: Legalia cessare succedente Euangelio III. AD THIMOTEVM I: Scimus autem, quia bona est Lex. Siquis ea legitime utatur, scientes hoc, quia Lex iusto non est posita, sed iniustis I. AD HEBREOS: Lex per angelos accepit initium, Euangelium per Dominum II. Translato sacerdotio de tribu Leui ad tribum Iuda, de qua Christus. Necesse est ut Legis translatio fiat. Nihil ad perfectum adduxit Lex. Iesus melioris Testamenti sponsor VII. Collatio Veteris et Noui Testamenti X. Lex Vetus terroris, Lex Noui amoris XII.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.