Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
PAVLVS AD THIMOTEVM II
Lis. Noli contendere uerbis. Ad nihil enim utile est nisi ad subuersionem audientium. Stultas et sine disciplina quęstiones deuita, sciens quia generant lites. Seruum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes etc. II. AD TITVM: Stultas autem quęstiones et geneologias[ERROR: no reftable :] et contentiones et pugnas Legis deuita
Libertas. AD CORINTHIOS II: Vbi spiritus Domini,ibi libertas
Liberalitas. AD ROMANOS: De quorundam collatione in
sanctos. Debitores sunt eorum. Nam si spiritalium eorum Libido. AD CORINTHIOS I: Omnino auditur inter uos fornicatio etc. V. Nolite errare: fornicarii, idolatrę, adulteri, molles, Sodomite, fures, auari etc. regnum Dei non possidebunt. An nescitis, quoniam qui adhęret meretrici, unum corpus efficitur? Qui fornicatur, in corpus suum peccat VI. AD EPHESIOS: De fornicatione et immunditia uitanda et turpitudine V. AD HEBREOS: Fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus XIII. APOCALYPSIS: Fornicatio quot modis intelligitur in glossis II. Fornicatoribus pars erit in stagno ardenti XXI.
Labor. AD CORINTHIOS I: Laboramus operantes manibus nostris IIII. Abundantius illis omnibus laboraui: non ego autem, sed gratia Dei mecum XV. AD EPHESIOS: Laborate manibus IIII. AD COLOSSENSES: Omnia quęcunque facitis in uerbo aut in opere, omnia in nomine Dei nostri Iesu Christi gratias agentes Deo et Patri per ipsum
Lex. AD ROMANOS: Peccantes contra legem uel naturę uel scriptam peribunt. Legem non habentes ipsi sibi sunt lex II. Quęcunque Lex loquitur, his qui in Lege sunt loquitur. Ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro coram illo. Per Legem cognitio peccati etc. de Lege et Gratia. Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus
ecce facta sunt omnia noua V. AD GALATAS: Ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro II. Quicunque enim ex operibus Legis sunt, sub meledicto sunt. Post factam Abrahę promissionem CCCC et XXX anno facta est Lex. Lex propter transgressionem posita est, donec ueniret semen, cui promiserat etc. Conclusit Scriptura omnia sub peccato etc. Lex pędagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. At ubi uenit fides, iam non sumus sub pędagogo Lętitia. AD PHILIPPENSES: Gaudete in Domino semper; iterum dico: Gaudete. AD THESSALONICENSES I: Semper gaudete V.
Liberum arbitrium. AD CORINTHIOS I: Omnia mihi licent
Lectio. AD ROMANOS: Quęcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt XV. AD CORINTHIOS II: Littera occidit, spiritus uiuificat etc.
equum album, id est scriptura Christi, quę suos illuminat et occidit inimicos VI. Et habebat in manu sua libellum apertum, quia Christus ueniens aperuit sensum Scripturarum X. Mensuram harundineam, id est diuinam Scripturam Dei sapientia compositam, qua tangit et illustrat corda fidelium XXI. Et qui sitit, ueniat, et qui uult, accipiat aquam uitę gratis XXII.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.