Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
IOANNES
Liberalitas. Vngit pedes Iesu qui sequitur uestigia eius. Capillis tergit qui habens superflua dat pauperibus. Capilli enim superflua cor poris uidentur XII. Qui accipit siquem misero, me accipit. Siquis autem me accipit, accipit eum qui me misit XIII. Esto Ioseph et tege in paupere Christi nuditatem non semel, sed in tuo tumulo spiritali considerando reconde et cooperi et misce myrrham et aloen amaricantia considerando uocem illam: Ite, maledicti in ignem ęternum, qua nihil amarius XVIII. Labor. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet etc. VI. Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est. Venit nox, quando nemo potest operari IX. Quod secundum pręsens seculum laboramus, uix usque ad mortem sufficit. Quod uero pro ęterna uita agitur, etiam post mortem seruatur etc. XV. Lex per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est I. Optimum uinum adhuc seruauit Iesus, id est Euangelium usque ad sextam ętatem distulit II. Quinque panes ordeacei signant Legem quinque libris Moysi scriptam; ordeacei, qui cibus est iumentorum et seruorum. Lex autem seruis data est et carnalibus quasi iumentis. Quod autem nouos panes noluit facere, sed allatos cumulauit, signat quia Veterem Scripturam non reprobauit, sed implendo patefecit VI. Ego dedi eis sermonem tuum etc. Sermo tuus ueritas est XVII. Lętitia. Gauisi sunt discipuli uiso Domino XX. Lectio. Fons Iacob Scripturę sunt, siquidem instructi in Scripturis bibunt ut Iacob et filii eius. Simplices autem et rudes bibunt more pecorum Iacob IIII. Fons Iacob Scripturę sunt, aqua uero Iesu sunt
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.