Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Lex. Duo denarii dati stabulario sunt duo Testamenta uel duo pręcepta dilectionis X. Regnum Dei, id est Euangelium simile grano synapis. Item fermentum quod mulier abscondit in satis tribus farinę XIII. Lex et prophetę usque ad Ioannem. Facilius est cęlum et terram pręterire quam de lege unum apicem cadere XVI. Morus eradicata et in mare translata est Euangelium translatum ad gentes XVII. In Lege non esse perfectionem patet ex eo quod cum adolescens se Legis mandata implesse diceret, subiunxit Dominus: Si uis perfectus esse etc, quod ad Euangelium

-- KK2-150 --

pertinet XVIII. Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est. Satis enim sunt duo Testamenta ad muniendum se contra spiritus nequitię XXII. Iussu quidem Legis Pasca cum amaricantibus edebatur, quia adhuc amaritudo manebat. Post resurrectionem uero cibus fauo mellis dulcoratur XXIIII.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.