Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Liberalitas. Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas, similiter faciat III. Omni autem petenti te tribue. Benefacite et mutuum date nihil inde sperantes. Et erit merces uestra multa et eritis filii Altissimi. Estote ergo misericordes. Date et dabitur uobis; mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum uestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur uobis VI. Mulieres ministrantes Iesu de facultatibus suis VIII. Pro quinque panibus et duobus piscibus turbę

-- KK2-149 --

esurienti datis redditi sunt XII cophini pleni IX. Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis XI. Vendite quę possidetis et date elemosinam. Facite uobis saculos[ERROR: no reftable :] qui non ueterascunt, thesaurum non deficientem in cęlis, quo fur non appropiat neque tinea corrumpit. Vbi enim thesaurus uester est, ibi et cor uestrum erit XII. Cum facis prandium, non uocabis amicos, fratres, cognatos, uicinos, diuites, sed pauperes, debiles, claudos, cęcos. Et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum XIIII. Scio, quid faciam, ut, cum amotus fuero a uillicatione, recipiant me in domos suas. Debitoribus partem debiti dimittit, et laudatur a Domino XV. Facite uobis amicos de mamona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant uos in ęterna tabernacula. Ars artium peritissima elemosina XVI. Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus et siquid aliquem defraudaui, reddo quadruplum XIX.

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.