Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

ms-212rPLINIVS

Lis. Comitem ęris alieni atque litis esse miseriam. Chilonis sententia est. Elephanti fessi a uenantibus dentes arbori impactos frangunt

-- KK2-130 --

prędaque se redimunt 85.

Fibri Pontici se eastrant urgente periculo ob hoc se peti gnari. Castoreum id uocant medici 91.

Vitulus marinus euomit fel et coagulum, ob ea se peti prudens.

Libertas. Regem deliquentem morte mulctari in Taprobane insula 67.

Spurium Cassium regnum affectantem pater ipsius interemit 318.

Liberalitas. Rapam serere nudum uolunt precantem sibi et uicinis serere se. In Africę lacu Apuscidamo nihil immergitur, omnia fluitant 297.

Zeuzis[ERROR: no reftable :] pictor donare opera instituit 329.

Luxuria. In eam inuehitur acriter 31.

Seres a quibus foeminarum petitur ornatus 65.

Luxuriam notat de margaritis 102.

In fine capitis feminarum luxum accusat. Pamphilę, Platis[ERROR: no reftable :] filię, inuentum, ut denudet foeminam uestis bombicina 119.

Inuehitur in luxuriam sui temporis proponens parsimoniam sęculi prioris 129.

Non ferre tantum thuris Arabiam annuo foetu, quantum Nero pompę[ERROR: no reftable :]suę nouissimo die concremauit 133.

Mensarum precia e citro 139.

Incrustari ligna secta testudine 163.

Luxuria segetum castigatur dente pecoris 183.

Epularum luxuria 195.

Luxuria tingendarum uestium 222.

Vasa coquinaria ex argento 316.

Popea[ERROR: no reftable :], coniunx Neronis, soleas iumentis ex auro fecit. Claudii principatu seruus eius Drusillanus, nomine Rotundus, dispensator Hispanię Citerioris, quinquagenariam lancem habuit, cui fabricandę officina prius exędificata fuerat. Delphini Cai Gracchi quinis milibus sestertiis in libras empti 317.

Lucii Crassi oratoris scyphi sestertii centum. Pariterque luxuria nata est et Carthago sublata. Capuli militum ebore fastidito cęlantur argento; uaginę catillis, baltei laminis crepitant. Eadem materia et cibis et probris seruit. Fabricius imperatores plusquam[ERROR: no reftable :] pateram et salinum ex argento habere uetabat. Luxuria marmorum conuehendorum 336.

ms-212v

Luxuria ędium Marci Lepidi, Cai et Neronis domus aureę 342.

Incendia puniunt luxuriam etc. Marci Scauri theatrum opus omnium maximum. Cai Curionis theatra e ligno uersatili.

Libido. Leo odore adulteram sentit atque ulciscitur 87.

Equum adamauit Semyramis 93.

Equarum libido extinguitur iuba tonsa. Arieti

-- KK2-131 --

naturale agnas fastidire, senectam ouium consectari 95.

Perdices audito mare pręgnantes fiunt 100.

Cęteris animalibus stati per tempora anni concubitus, homini tantum omnibus horis etc. 114.

Messalina, Claudii Cęsaris coniunx, cartauit concubitu. Viri hyeme, foeminę ęstate auidiores. Palpebre[ERROR: no reftable :] defluunt Venere abundantibus. Arianidis herbe[ERROR: no reftable :] tactu ligna oleo uncta accendi 245.

Cizici[ERROR: no reftable :] fons Cupidinis dicitur. Ex quo potantes amorem deponunt 296.

Aues quę Auernum superuolauerint, emori 297.

Rhodope meretrix pyramidem erexit in Ęgypto 340.

Serpentes intelligere adulterino sanguine natos uel spurios uim eam non habere, quam legittime[ERROR: no reftable :] procreatos 74.

Labor. Camellis sua cuique mensura sicuti uires nec ultra assuetum procedit spacium nec plus instituto onere recipit 89.

Virgę myrti gestatę modo uiatori prosunt in longo itinere pediti 153.

Quanquam aliquando non quod operi, hoc et fructui sit aduersum 166.

Caius Furius Cresinus, cum plures fructus a paruo agello perciperet quam uicinitas ex amplissimis, ueneficii accusatus; prolatis ferramentis absolutus est 178.

Mala piraque iumentis portatu grauia, sed leuia, si his ostendantur 235.

Idem liber XXIIII, caput 1237.

Artemisiam et elisphacum alligatas qui habet uiator, negatur lassitudinem sentire 261.

Proserpinaca recreat defessos, si subiiciatur linguę 268.

Non lassescere qui neruos ex alis et cruribus gruis habeant 295.

Apelles nunquam tam occupatus, ut non lineam duceret 330.

Negociorum acerui a contemplatione operum et pictarum imaginum abducunt 337.

Gens Caucorum in septentrione uastis locis degit, pisces uenatur, aquas bibit, in tumulis habitat propter maris accessus 154.

Pyramides factitarunt reges Ęgypti, ne plebs esset ociosa 340.

ms-213r
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.