Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Auaritia. Damnum potius quam turpe lucrum eligendum: id quippe semel tantum angere, hoc semper [ERROR: no reftable page:]10. Nihil pecuniarum gratia agendum [ERROR: no reftable page:]13. Bion ad diuitem auarum: "Non", inquit, "hic substantiam possidet, sed ab ea ipse possidetur". Tenaces itaque aiebat opum ut suarum habere curam, uerum ex eis ut ex alienis nihil capere utilitatis [ERROR: no reftable page:]43. Aristoteles hominum plerosque dicebat ita esse parcos, ac si semper uicturos, alios tam prodigos, ac si continuo morituros 47/. Diogenes rogatus, quomodo Dionysius amicis uteretur, "ut sacculis", ait, "dum plena euacuat et abiicit uacua". Cupiditatem arcem omnium malorum dicebat. Rogatus, cur pallens esset aurum, ait: "Quia multos habet insidiatores [ERROR: no reftable page:]58. Menippus philosophus quidem, sed auarus foenerator: amissis pecuniis laqueo sibi uitam extorsit [ERROR: no reftable page:]62. Aduersa, inquit Thales, facillime quis perferre potest, si inimicos uiderit deterius affectos [ERROR: no reftable page:]6. Infelicitatem nemini improperaueris, ne iustÄ™ querimoniÄ™ pateas [ERROR: no reftable page:]10. Bias infelicem dicebat, qui ferre nequiret infelicitatem [ERROR: no reftable page:]11. Theodorus in exilium missus: "Me ", inquit, "Athenarum ciuitas ferre non ualens, non secus ac Semele Dionysum, expulit [ERROR: no reftable page:]25. Sequitur sub folio.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.