Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
PHALARIS
Ingratus. Se ipsum reprehendit, quod ingratis confidere non debuit 7. Arguit ingratitudinis eos qui mutuum soluere neglexerant 24. Imprudens. Ignoscit delinquenti filio propter iuuentam, patri propter senium 7. Iniuriam illaturo se relaturum promittit 8. Iniurantem monet, ut sibi caueat, quo primum metu, deinde poena torqueatur 8. Admonet, ut cesset ab iniuria, quia uirum bonum esse audit 28. Captos scribit qui sibi infensi fuerant 49. Infamia. Inimici mores a suis discrepare asserit et sibi detrahenti minatur 12. Monet, ne de se rumoribus magis credant quam experimento 20. In calumniatorem suum 25. Minatur in se scribenti 27. De fama queritur 46. Sthesicoro[ERROR: no reftable :], quod in se declamasset, comminatur 48, 49.
Inuidia. Inimico nunciat suam felicitatem, ut doleat ex inuidia 13. Inimicum calamitate affectum non extingui, sed uiuere optat 41. Monet, ne sibi infensus sit, cum omnes tales coacti[ERROR: no reftable :] sint poenas dare 42.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.