Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[ERROR: no reftable :]LAERTIVS
Agricola. Pytagoras: Mitem arborem non uiolandam [ERROR: no reftable page:]82. Amicorum pręsentium et absentium ęque memores esse decet. Amicos cito noli acquirere; quos autem acquisieris, reprobare caue [ERROR: no reftable page:]8. Chilo dixit: Promptius ad amicorum aduersos casus quam ad secundos accurrendum. Nihil se ingrate fecisse dixit, nisi forte cum sibi inter amicos iudicandum esset, suaserit amico a se prouocare sic et legem et amicum seruaret [ERROR: no reftable page:]10. Ciuibus placere omnibus stude [ERROR: no reftable page:]11. Bias malle se inter inimicos quam inter amicos iudicare dicebat; quippe ex amicis alterum prorsus futurum inimicum, ex inimicis autem alterum amicum [ERROR: no reftable page:]12. Amicos beneficiis fouendos, ut amiciores sint, inimicos autem amicos faciendos [ERROR: no reftable page:]12. Amicis et felicibus et infelicibus eundem te pręsta [ERROR: no reftable page:]13. Melius est amicum unum egregium quam multos gregarios possidere [ERROR: no reftable page:]14. Xenophontis uerba ad Cliniam, quam ardenter ipsum diligat [ERROR: no reftable page:]20. Dolores pro amico sustinendos ne illi quidem negant, qui in uoluptate finem constituunt [ERROR: no reftable page:]25. Theodorus sustulit amiciciam, quod sapientes sibi ipsi sufficiant, insipientes autem inconstanter ament [ERROR: no reftable page:]25. Plato ait amicicię species III: naturalem, socialem, hospitalem [ERROR: no reftable page:]36. Cum Platoni Dionysius diceret "caput tibi quispiam tollet", aderat Xenocrates et suum ostendens "nullus", inquit, "id prius quam istud abscidet" [ERROR: no reftable page:]39. Crantor, cum interrogatus esset, cuius rei gratia

-- --

ita se Polemoni addixisset, respondit quia illo nunquam neque acutius neque grauius audisset ms-21v

-- KK1-78 --

loquentem [ERROR: no reftable page:]41. Amicos, qualescunque sint, oportere seruari, ne uideamur uel malis usi uel deuitare bonos. Aristoteles rogatus, quid sit amicus, "una", inquit, "anima in duobus corporibus habitans". Rogatus, erga amicos quales esse debeamus, "quales", inquit, "eos erga nos esse optamus. Fauorinus refert eum crebro dicere solitum: Amici, amicus nemo [ERROR: no reftable page:]47. Amiciciam ęquitatem esse deffiniuit reciprocę beniuolentię. Eius tres species esse: aliam cognationis, amatoriam aliam tertiamque hospitalem [ERROR: no reftable page:]48. Demetrius amicos dicebat secundis in rebus adesse aduocatos, in calamitatibus autem sua sponte atque inuocatos [ERROR: no reftable page:]52. Diogenes: Meam et tuam amiciciam perna dissoluit. Alteri idem: Tuam amiciciam modicum casei rupit [ERROR: no reftable page:]57. Zeno interrogatus, quid esset amicus, "alter", inquit, "ego". Cum Crates eum per pallium a Stilpone retraheret, dixit: "O Crates, aptissima philosophorum captura est, quę fit per aures. Persuadens igitur trahe; quod si per uim egeris, corpus quidem apud te, sed animus apud Stilponem erit" [ERROR: no reftable page:]65. Amiciciam inter bonos dumtaxat, quos inuicem studiorum similitudo conciliat, posse consistere. Item quid sit amicicia [ERROR: no reftable page:]73. Amaturum sapientem iuuenes aptos ad uirtutem [ERROR: no reftable page:]74. Pytagoras primus amicorum omnia communia dixit amiciciamque ęqualitatem [ERROR: no reftable page:]81. Conciliandę amicicię imprimis studiosus fuit [ERROR: no reftable page:]82. Inuicem ea ratione conuersandum, uti ne ex amicis inimicos, uerum ex inimicis amicos faciamus [ERROR: no reftable page:]82.
Auxilium. Pythagoras: Onus una tollendum non adiiciendum [ERROR: no reftable page:]82. Adulatio . Diogenes olera abluens Aristippum arguit adulationis etc. [ERROR: no reftable page:]22. Antisthenes pręstare dicebat necessitate urgente in coruos quam in assentatores incidere; illos quippe mortuos, istos uiuentes deuorare [ERROR: no reftable page:]54. Diogenes rogatus, quę nam bellua perniciosissime morderet, "ex feris", inquit, "obtrectator, ex mitioribus adulator." Sermonem ad gratiam instructum melleum esse laqueum dixit [ERROR: no reftable page:]58. Crates desertos dicebat, qui cum assentatoribus essent, non secus ac uituli cum inter lupos sunt: neque enim cum illis propinquos neque cum his esse, sed insidiatores [ERROR: no reftable page:]61. Timon,

-- KK1-79 --

cum uidisse Arcesilaum assentatorum medium incedentem, "quid", inquit, "huc tu uenisti, ubi nos liberi sumus?" [ERROR: no reftable page:]98.
Auaritia. Damnum potius quam turpe lucrum eligendum: id quippe semel tantum angere, hoc semper [ERROR: no reftable page:]10. Nihil pecuniarum gratia agendum [ERROR: no reftable page:]13. Bion ad diuitem auarum: "Non", inquit, "hic substantiam possidet, sed ab ea ipse possidetur". Tenaces itaque aiebat opum ut suarum habere curam, uerum ex eis ut ex alienis nihil capere utilitatis [ERROR: no reftable page:]43. Aristoteles hominum plerosque dicebat ita esse parcos, ac si semper uicturos, alios tam prodigos, ac si continuo morituros 47/. Diogenes rogatus, quomodo Dionysius amicis uteretur, "ut sacculis", ait, "dum plena euacuat et abiicit uacua". Cupiditatem arcem omnium malorum dicebat. Rogatus, cur pallens esset aurum, ait: "Quia multos habet insidiatores [ERROR: no reftable page:]58. Menippus philosophus quidem, sed auarus foenerator: amissis pecuniis laqueo sibi uitam extorsit [ERROR: no reftable page:]62. Aduersa, inquit Thales, facillime quis perferre potest, si inimicos uiderit deterius affectos [ERROR: no reftable page:]6. Infelicitatem nemini improperaueris, ne iustę querimonię pateas [ERROR: no reftable page:]10. Bias infelicem dicebat, qui ferre nequiret infelicitatem [ERROR: no reftable page:]11. Theodorus in exilium missus: "Me ", inquit, "Athenarum ciuitas ferre non ualens, non secus ac Semele Dionysum, expulit [ERROR: no reftable page:]25. Sequitur sub folio.
Ars. Anacharsis anchoram et figuli rotam inuenit [ERROR: no reftable page:]14. Socratem etiam lapidum sculptorem fuisse aiunt [ERROR: no reftable page:]17. Disciplinę species III: actio, effectus, speculatio, id est practice, effectrix, theorice [ERROR: no reftable page:]36. Ars trifariam diuiditur: quę pręparat, quę conficit, quę utitur [ERROR: no reftable page:]37. Speusippus primus quo pacto ex gracilioribus lignis capacia et in uentrem tumentia uascula fierent, inuenit [ERROR: no reftable page:]38. Diogenes, cum rudem pinguemque citharedum omnes arguerent, solus ipse laudabat; rogatus, quam ob rem, ait: "Quod talis cum sit, cithara se, non latrociniis exerceret [ERROR: no reftable page:]57. Aqua omnium principium [ERROR: no reftable page:]5.
Audacia. Plato tyrannum non timuit. Nam cum illi Dionysius dixisset: "Verba tua ociosorum sunt", tunc ille: "Et tua tyrannidem sapiunt" [ERROR: no reftable page:]31. ms-22r

-- KK1-80 --

Accusatus Anaxagoras, quod solem, candentem laminam dixerit [ERROR: no reftable page:]17. Socrates accusatus, quod deos negaret et iuuenes nouis disciplinis corrumperet [ERROR: no reftable page:]19. Viri illustres apud Athenienses dannati [ERROR: no reftable page:]20. Plato damnatur, quia Atheniensis, sed absoluitur, quia philosophus [ERROR: no reftable page:]31. Zeno dicente sibi quodam Antisthenis complura sibi minime placere, rogauit, num sibi bona etiam quędam habere uideretur, illo se nescire dicente: "Non piget", inquit, "siquid ab Antisthene male dictum sit, hoc indagare, siquid uero boni negligere [ERROR: no reftable page:]65.
Appetitus. Diogenes seruos quidem dominis, malos autem cupiditatibus seruire dicebat [ERROR: no reftable page:]59. Solebat in publico facere, et quę ad Cererem et quę ad Venerem spectant [ERROR: no reftable page:]59. Prima animantis appetitio se ipsum tuendi atque obseruandi. Item falsum esse, quod prima appetitio sit ad uoluptatem [ERROR: no reftable page:]70. Voluptas cupiditati rationabili contraria [ERROR: no reftable page:]72. Concupiscentiam esse irrationabilem appetitum. Item quę illi subincidunt. Affectiones bonę tres: gaudium, cautio, uoluntas [ERROR: no reftable page:]73. Concupiscentias partim esse naturales, partim inanes [ERROR: no reftable page:]109.
Auditus. Audire esse, cum is, qui medius? est inter/loquentem et audientem est aer, uerberatur orbiculariter, deinde agitatus auribus influit, quemadmodum et cisternę aqua per orbes iniecto agitatur lapide [ERROR: no reftable page:]76. Zeno Eleates ad aurem se aliquid locuturum simulans Nearco tyranno dentibus apprehensam perforauit [ERROR: no reftable page:]91. Quomodo auditus fit [ERROR: no reftable page:]103. Anima immortalis [ERROR: no reftable page:]5. Velocissimum mens [ERROR: no reftable page:]6. Quid sensibile, quid intelligibile; anima, ideę [ERROR: no reftable page:]30. Idea; anima immortalis de corpore in corpus transiens [ERROR: no reftable page:]35. Animę partes tres: rarionalis, concupiscibilis, irascibilis [ERROR: no reftable page:]37. Aristoteles ait animam esse incorpoream, primamque esse entelechiam, corporis nempe naturalis et organici potentia uitam habentis [ERROR: no reftable page:]48. Animam octo in partes diuidunt, id est in sensus quinque, uocem, cogitationem, generandi uim [ERROR: no reftable page:]72. Anima mundi, anima sapientum, partes animę VIII [ERROR: no reftable page:]76. Principale animę in corde [ERROR: no reftable page:]77. Animę in corpora transmigratio 81.[ERROR: no reftable page:]82. Animam auulsionem ętheris esse ms-22v

-- KK1-81 --

et calidi et frigidi; item esse immortalem [ERROR: no reftable page:]83. Animam trifariam diuidit Pythagoras: in sensum, mentem et iram 1. Esse autem principatum animę a corde usque ad cerebrum [ERROR: no reftable page:]83. Eorum quę in hominibus sunt, maximum animam esse; et felices esse, quibus bona anima aduenerit [ERROR: no reftable page:]83. Empedocles animam putat omnigenum animalium atque herbarum species indui seque aliquando fuisse puerum atque puellam, arborem, auem ac piscem [ERROR: no reftable page:]86. Alcmeon animam immortalem dixit, moueri iugiter instar solis [ERROR: no reftable page:]87. Heraclitus animarum et demonum plena esse omnia dixit. Item animę rationem nunquam reperiri posse [ERROR: no reftable page:]89. Parmenides ait animam ac mentem idem esse [ERROR: no reftable page:]91. Idem dicit Democritus [ERROR: no reftable page:]92. Protagoras dicebat nihil esse animam citra sensus [ERROR: no reftable page:]93. Quod anima sit corpus tenuibus partibus per totam congregationem seminatum. Vires animi. Animam dissipari. Anima corporea [ERROR: no reftable page:]104. Habitaculum. Diogenes sub porticu habitans Athenienses aiebat sibi condidisse habitaculum. Idem dolium, quod in Metroo erat, pro domo habuit [ERROR: no reftable page:]55. Democritum adeo fuisse studiosum, ut cella se includeret [ERROR: no reftable page:]92.
Aduersa. Alexander epistulas Athenas ad Antipatrum miserat per Athliam quendam. Aderat Diogenes atque ad uocabulum alludens, quippe athlios infelix dicitur : "Athlias ", inquit, "per Athlium ad Athliam" [ERROR: no reftable page:]57. Ei qui sibi exilium exprobrabat, "at huius", inquit, "miserię causa philosophatus sum" [ERROR: no reftable page:]58. Zeno, quoniam amissis in mari rebus ad philosophiam se contulit, "tunc ", inquit, "secundis uentis nauigaui, cum naufragium feci [ERROR: no reftable page:]63. Hecaton Chrysippum uenisse ad philosophiam dixit, cum illius patrimonium in regium usum inuectum esset [ERROR: no reftable page:]79.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.