Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PAVLVS AD ROMANOS

Iudicium Dei. Omnes stabimus ante tribunal Christi; unus quisquenostrum pro se rationem reddet Deo XIIII. AD CORINTHIOS I:

-- KK2-77 --

Siquis superędificat supra fundamentum fidei aurum, argentum, lapides preciosos, ligna, fenum, stipulam, uniuscuiusque opus manifestum erit III. Angelos iudicabimus VI. Cum autem subiecta fuerint illi omnia, tunc et ipso Filius subiectus erit illi qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. In momento, in ictu oculi, in nouissima tuba. Canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur XV. II: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Christi etc. V. AD THESSALONICENSES I: Ipse Dominus in iussu et in uoce archangeli et in tuba Dei descendet de cęlo. Et mortui qui in Christo sunt resurgent primi. Deinde nos qui uiuimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obuiam Christo in aera; et sic semper cum Domino erimus IIII. Dies Domini sicut fur in nocte ita ueniet. Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus, sicut dolor in utero habentis, et non effugient V. II: In reuelatione Domini Iesu de cęlo cum angelis uirtutis eius, in flamma ignis dantis uindictam his qui non nouerunt Deum et qui non obediunt Euangelio etc. Cum uenerit glorificari in sanctis suis et admirabilis fieri in omnibus qui crediderunt L AD THIMOTEVM I: Vsque in aduentum Domini Iesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantium, qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inacceesibilem etc. VI. II: In nouissimis diebus instabunt tempora periculosa. Et erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati etc. III. AD HEBREOS: Terribilis autem quędam expectatio iudicii et ignis emulatio, quę consumptura est aduersarios etc. X. Adhuc semel et ego mouebo non solum terram, sed et cęlum XII. PETRII: Et si iustus quidem uix saluabitur, impius et peccator ubi parebunt? IIII. II: Adueniet autem dies Domini ut fur etc. de die Iudicii III. IOANNIS I: Nouissima hora est. Antichristi multi facti sunt II. APOCALYPSIS: Ecce ueniet cum nubibus; et uidebit eum omnis oculus, et qui eum pupugerunt; et plangent se super eum omnes tribus terrę.

-- KK2-78 --

Etiam. Amen I. Et habebant super se regem angelum abyssi etc. de Antichristo et persecutione tunc futura IX. Ciuitatem sanctam, id est Ecclesiam calcabunt mensibus XLII; et dabo duobus testibus meis, id est Enoch et Helię, et prophetabunt etc. Hi sunt duę oliuę et duo candelabra lucentia in conspectu Domini terrę stantis [ERROR: no reftable :] etc. de Iudeis XI. ms-189v/ Septimus angelus tuba cecinit etc.

Factum est regnum huius mundi Domini nostri et Christi eius etc. XII. Et uidi, et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem similem Filio hominis etc. XIIII. Contra iniquos qui tempore Antichristi erunt XV. Septem angeli effundentes phialas irę Dei. Ecce uenio sicut fur. Beatus qui uigilat etc. XVI. De ore eius procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in uirga ferrea; et calcat torcular uini furoris irę Dei omnipotentis. Et habet in uestimento et in femore scriptum: Rex regum et Dominus dominantium XIX. Et uidi thronum magnum candidum et sedentem super eum, a cuius conspectu fugit terra et cęlum etc. Et uidi mortuos, magnos et pusillos, stantes in conspectu throni; et libri aperti sunt; et alius liber apertus est, qui est uitę. Et iudicati sunt mortui etc. Et qui non inuentus est in libro uitę scriptus, missus est in stagnum ignis XX. Et uidi celum nouum et terram nouam XXI. Tempus enim prope est etc. Ecce uenio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique secundum opera sua XXII.

Iudicium hominis. AD ROMANOS: Inexcusabilis es, o homo, omnis qui iudicas etc. II. Is qui manducat, non manducantem non spernat; et qui non manducat, manducantem non iudicet. Tu quis es qui iudicas alienum seruum? Domino suo stat aut cadit. Vnusquisque in suo sensu abundet XIIII. AD CORINTHIOS I: Spiritalis iudicat omnia, et ipse a nemine iudicatur. Nos autem sensum Christi habemus II. Mihi autem pro minimo est, ut a uobis iudicer etc. Sed neque me ipsum iudico. Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum; qui autem iudicat me, Dominus est. Itaque nolite ante tempus iudicare etc. IIII.

-- KK2-79 --

Qui se existimat stare, uideat ne cadat X. IACOBI: Qui iudicat fratrem, detrahit Legi etc. Tu autem quis es qui iudicas etc. IIII.

Inuidia. AD ROMANOS: Deus autem pacis conterat Sathanam sub pedibus uestris uelociter XVI. AD CORINTHIOS I: Adhuc carnales estis, cum sit inter uos zelus et contentio III. AD GALATAS: Quod si inuicem mordetis et comeditis, uidete ne ab inuicem consumamini. AD PHILIPPENSES: Nihil terreamini ab aduersariis; quę est illis causa perditionis, uobis autem salutis, et hoc a Deo etc. I. AD THESSALONICENSES II: Iustum est apud Deum retribuere retributionem his qui uos tribulant; et uobis qui tribulamini, requiem nobiscum in reuelatione Domini Iesu etc. I. IOANNIS I: Qui fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc II. IVDĘ : Turbulenti I.

Ira. AD EPHESIOS: Sol non occidat super iracundiam uestram. Nolite irasci in malicia IIII. AD PHILIPPENSES: Omnia autem facite sine murmurationibus etc. II. AD COLOSSENSES: Deponite iram, indignationem, maliciam, blasfemiam, turpem sermonem de ore uestro III. IACOBI: Esto tardus ad iram I.

Iniuria. AD CORINTHIOS I: Sine offensione estote Iudeis et gentibus et ecclesię Dei; sicut et ego omnibus per omnia placeo, non quęrens quid j mihi utile est, sed quod multis, ut salui fiant X. PETRI I: Hęc est enim gratia apud Deum benefaciendo sustinere iniuriam. Sicut et Christus sustinuit etc. II. Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis IIII.

Imprudens. AD CORINTHIOS I: Placuit Deo per stultitiam prędicationis saluos facere credentes. Quod stultum est Dei sapientius est hominibus, et infirmum fortius. Stulta mundi elegit Deus etc. I.

Inconstantia. In Iconio Paulo sacrificare uoluerunt credentes esse Mercurium; mox eiecerunt lapidantes XIIII. IACOBI: Vir duplex inconstans est I. Contra naturam ex eodem fonte aqua dulcis et amara, et ex eadem arbore diuersi fructus IIL / ms-190r APOCALYPSIS: Ecclesia Ephesi arguitur, quod primam caritatem reliquit II

-- KK2-80 --

Iustitia. AD ROMANOS: Sęueritas Dei in eos qui ceciderunt XI. Reddite omnibus debita etc. XIII. AD GALATAS: Vnus quisque onus suum portabit. Nolite errare; Deus non iriridetur. Quę seminauerit homo, hęc et metet: de carne corruptionem, de spiritu uitam ęternam VI. AD COLOSSENSES: Non est acceptio personarum apud Deum III. IACOBI: Vt in aliquo ad dignitatem promouendo inspiciatur meritum II.

Ignorantia. AD CORINTHIOS I: Siquis autem ignorat, ignorabitur XIIII. ACTVVM: Paulus apertis oculis nihil uidens admanum ducitur in Damascum. Ab Anania uisum recipit et baptizatur VIIII.

Infernus. APOCALYPSIS: Cruciabitur igne et sulphure in conspectu angelorum sanctorum et ante conspectum Agni. Et fumus tormentorum eorum ascendet in sęcula sęculorum. Nec habent requiem die ac nocte etc. XIIII. Lacus irę Dei magnus XIIII. Missi sunt in stagnum ignis ardentis et sulphuris etc. XIX.

Interpres. AD CORINTHIOS I: Hęc omniain figura contingebant illis. Scripta autem sunt ad correptionem nostram X. AD TITVM: Stultas autem quęstiones et genealogias[ERROR: no reftable :] et contentiones et pugnas legis deuita III. PETRI II: Omnis prophetia Scripturę propria interpretatione non fit. Non enim uoluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines I. APOCALYPSIS: Aquas quas uidisti, ubi meretrix sedet, populi sunt et gentes et linguę XVII.

Ingratus. AD CORINTHIOS I: Quid habes quod non accepisti? Quid gloriaris quasi non acceperis IIII. Beneficiis Dei delinquendo abusi perierunt X.

Inimicus. AD ROMANOS: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi XII. ACTVVM: Stephanus pro his qui lapidabant ipsum orauit ueniam VII.

Inualidus. AD ROMANOS: Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere. Etenim Christus non sibi placuit XV. AD CORINTHIOS I: Tanqnam paruulus in Christo lac uobis potum dedi, non escam. Adhuc enim carnales estis etc.

-- KK2-81 --

III. AD HEBREOS: Facti estis, quibus lacte opus sit, non solido cibo V.

Iuramentum. IACOBI: Nolite iurare. Sit sermo uester: Est, est; non, non V. APOCALYPSIS: Leuauit manum suam ad cęlum, et iurauit per uiuentem in sęcula sęculorum X.

Infamia. IACOBI: Nolite detrahere IIII.

Hypocrita. AD ROMANOS: Qui prędicas bonum et facis malum II. Huiusce modi enim Christo Domino nostro non seruiunt, sed suo uentri, et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium XVI. AD CORINTHIOS II: Pseudoapostoli sunt operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi, et non mirum. Ipse enim Sathanas transfigurat se in angelum lucis XI. AD THIMOTEVM II: Qui penetrant domos et captiuas ducunt mulierculas oneratas peccatis etc. III. ACTVVM: Paulus purificat se in templo cum quibusdam nazareis propter scandalum Iudeorum XXI. APOCALYPSIS: Nomen habes, quod uiuas, et mortuus es III.

Iudei. AD ROMANOS: Non omnes qui ex Israel hi sunt Israelitę, neque qui semen sunt Abrahę omnes filii etc. Israel reliquię saluę fient IX. Iudei offenderunt in lapidem offensionis IX. Iudeorum delicto salus est gentibus. Cęcitas in parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium intraret, et sic omnis saluus fieret XI. AD THESSALONICENSES I: Peruenit ira Dei super illos usque in finem II. /

ms-190v
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.