Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Inuidia. Tempus meum nondum aduenit, tempus autem uestrum semper est paratum. Non potest mundus odisse uos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt VII. Pharisei quęrentes occasionem accusandi Iesum adducunt ad eum deprensam in adulterio etc. VIII. Illuminauit Dominus cęcum a natiuitate et dicunt: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Conspirauerant Iudei, ut siquis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. In peccatis natus es totus et tu doces nos. Et eiecerunt eum foras IX. Iesus iam non palam ambulabat apud Iudeos etc. Non quia timeret, sed exemplum discipulis ponens, ut discerent non esse peccatum, si eius fideles oculis persequentium se subtraherent et furorem sceleratorum latendo potius euitarent [ERROR: no reftable :] quam se ostendendo magis accenderent[ERROR: no reftable :]XI. Cogitauerunt principes sacerdotum, ut et Lazarum interficerent, quia multi propter illum abibant ex Iudeis et credebant in Iesum. Pharisei dixerunt ad se metipsos: Videtis, quia nihil profecimus[ERROR: no reftable :]. Ecce mundus totus post eum abiit XII. Qualiter et ipsi qui persequuntur sint amici nostri. Si mundus uos odit, scitote, quia me priorem uobis odio habuit. Si de mundo fuissetis, mundus quod

-- KK2-76 --

suum erat diligeret. Quia uero de mundo non estis, sed ego elegi uos de mundo, propterea odit uos mundus. Non est seruus maior domino suo. Si me persecuti sunt, et uos persequentur etc. Sed hęc omnia facient uobis propter nomen meum, quia nesciunt eum qui misit me XV. Mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo XVII.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.