Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

Iudieium Dei. Amen dico uobis, uidebitis cęlum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis I. Bis in Galileam accedens Iesus significat duos aduentus ipsius in mundum: primus pietatis aqua in uinum conuersa, quo exhilarantur

-- KK2-75 --

conuiuę; secundus resurrectionis, cum reguli filium sanauit IIII. Pater omne iudicium dedit Filio. Iudicium aliquando poenam signat, aliquando discretionem. Potestatem dedit ei iudicium facere, quia Filius hominis est V. Multa habeo de uobis loqui et iudicare VIII. Alta Saluatoris uox, quę Lazarum suscitauit, indicium est tubę magnę sonaturę in communi resurrectione. Sicut autem uniuersalis resurrectio in ictu oculi proueniet, sic et ista Lazari qui statim prodiit etc. XI. Pisces magni capti iactato rhete ad dexteram, hi sunt qui iudicandi mittentur ad partem dexteram XXI.

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.