Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
PAVLVS AD ROMANOS
Gloria humana. Tu autem, cum oleaster esses, insertus es in 1 illis etc. Noli gloriari aduersus ramos, noli altum sapere, sed time XI. AD CORINTHIOS I: Qui gloriatur, in Domino glorietur I. Nemo glorietur in hominibus. Omnia enim uestra sunt, uos autem Christi, Christus autem Dei Gula. AD CORINTHIOS I: Ebriosi regnum Dei non possidebunt. Esca uentri et uenter escis; Deus autem hunc et hunc destruet VI. AD EPHESIOS: Nolite inebriari uino, in quo est luxuria V. Iudas. Per similitudinem notat eos gulositatis I. Grati. AD THESSALONICENSES: Rogamus autem uos, fratres, ut noueritis eos qui laborant inter uos, et pręsunt uobis inDomino, et monent uos, ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum V. / ms-163r
Gratia autem Dei uita ęterna in Christo Iesu, Domino nostro: AD ROMANOS VI. Non uolentis neque currentis, sed miserentis est Dei IX. Donationes diuersę, idem Spiritus XII. AD CORINTHIOS I: Ego plantaui, Apollo rigauit, sed Deus nunc incrementum dedit Gentiles. ACTVVM: Petro reuelatum etiam gentes mundari a Deo X. Paulo dixit Dominus: Exi longe ad nationes XXII. PETRI I: Prophetę de futura in uobis gratia prophetauerunt[ERROR: no reftable :] etc. I.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.