Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro


Animę uires [ERROR: no reftable page:]5. Animus immortalis [ERROR: no reftable page:]7. Anima, ut se ipsam uideat, in animam intueatur, sicut oculus in oculo. In anima nihil illo diuinius, circa quod intelligentia sapientiaque uersatur [ERROR: no reftable page:]15. Animę bonum erit integra diuini luminis consecutio etc. [ERROR: no reftable page:]29. Animę officia sex: imaginatio, memoria, reminiscentia, cogitatio, opinio, phantasia [ERROR: no reftable page:]47. Anima quędam per se ipsam

-- KK1-63 --

animaduertit, nonnulla per corporis uires apprehendit [ERROR: no reftable page:]55. Animam esse aliquid [ERROR: no reftable page:]66. In anima maculę peccatorum apparebunt [ERROR: no reftable page:]132. Animę foetus prudentia alięque uirtutes [ERROR: no reftable page:]154. Anima omnis immortalis, quod a se mouetur [ERROR: no reftable page:]161. Vires / animę diuidit: auriga est ratio, gemini equi appetitus, alter bonus, alter malus, alę animę [ERROR: no reftable page:]161. Equi et auriga [ERROR: no reftable page:]162. Separatę animę sicut hic, ita et illic se agnoscunt [ERROR: no reftable page:]167. Phedon de anima [ERROR: no reftable page:]175. Vtrum apud inferos sint mortuorum animę [ERROR: no reftable page:]177. Ex uiuente fit mortuus, sic ex mortuo uiuens. Viuunt igitur post mortem animę nostrę. Item si disciplina reminiscentia est, ante erant animę nostrę quam in corpus infunderentur, sic et post solutum corpus futurę [ERROR: no reftable page:]178. Item quia simplex est et non composita, ideo nec dissoluenda. Item quia inuisibile semper eodem modo est, quia per se ipsum animus excogitat, et illuc se confert ad purum sempiternum immortale. Item quia anima naturaliter pręest, et domina est corporis. Item quia corpus uisibile mortuum multo tempore integrum durat, multo magis anima inuisibilis integra permanebit [ERROR: no reftable page:]179. Anaxagorę sententia: mentem omnia exornare omniumque causam esse [ERROR: no reftable page:]182. Animam esse immortalem 183.[ERROR: no reftable page:]184. Si anima mortalis esset, improbi lucrarentur, cum et a corpore et a prauitate liberarentur [ERROR: no reftable page:]184. Animę uires tres [ERROR: no reftable page:]204. In anima duo: unum melius, alterum deterius [ERROR: no reftable page:]206. Tria in anima: rationalis, irascibilis, concupiscibilis [ERROR: no reftable page:]207. Rationali potentię conuenit imperare, cum sapiens sit geratque totius animę prouidentiam. Irascendi uero naturę obsequi rationi proque illa pugnare [ERROR: no reftable page:]208. Anima trifariam diuiditur ut supra [ERROR: no reftable page:]231. Animę figura et partium eius mystica [ERROR: no reftable page:]232. Quare animos immortales esse asserendum 233.[ERROR: no reftable page:]234. Immortalem esse animam [ERROR: no reftable page:]238. Nec iniusti animam interire. Anima immortalis. Qualis anima. Animus diuino cognatus [ERROR: no reftable page:]239. De compositione animę per quinarium etc. [ERROR: no reftable page:]246. De harmonica animę compositione [ERROR: no reftable page:]249. Diuisio animę motus et tempus. Anima pueri [ERROR: no reftable page:]250. Mens animę, anima uero corpori data. ms-17r

-- KK1-64 --

Anima prior corpore [ERROR: no reftable page:]254. Astrorum animę [ERROR: no reftable page:]255. Mentem tantum ab anima possideri [ERROR: no reftable page:]256. Animę sedes in summa corporis arce [ERROR: no reftable page:]262. Animarum transitus in corpora respondentia [ERROR: no reftable page:]263. Animalium tria genera [ERROR: no reftable page:]267. Spiritus superiores in anima nostra operantur. Animi lex intra ipsum [ERROR: no reftable page:]284. Anima post separationem sensus exercet in se ipsa uel in aereo corpore. Et nunc magna mei sub terras ibit imago [ERROR: no reftable page:]304. Animam esse naturam mobilem [ERROR: no reftable page:]309. Animam humanam semper corpori esse coniunctam [ERROR: no reftable page:]310. Quod anima prior sit corpore [ERROR: no reftable page:]311. Quod anima se ipsam moueat [ERROR: no reftable page:]312. Bonorum et malorum causa est anima. Duę animę, benefica et malefica. Mentis motus. Quod anima solis et corporum cęlestium dii sint [ERROR: no reftable page:]312. Anima immortalis ad Deum proficiscitur rationem suorum operum redditura. Mens animę sensibusque coniuncta [ERROR: no reftable page:]322. Mens beata unita Deo [ERROR: no reftable page:]323. Animę corporum cęlestium [ERROR: no reftable page:]324. Animę motus nisi mente regatur, pręuaricatur. Anima diuersa a corpore [ERROR: no reftable page:]324. Anima prior corpore. Anima incorporea. Animę necessitas intellectum habentis. Animam atque corpus duo esse [ERROR: no reftable page:]326. Animus noster diuinus affectat diuina, licet non comprehendat [ERROR: no reftable page:]328. Immortalem esse animam iudicesque habere supliciaque pati maxima postquam a corpore fuit separata [ERROR: no reftable page:]333. Mens in anima pars animę est [ERROR: no reftable page:]341. Mens animę oculus. Animę opus est uitalem motum prębere,

-- --

siquidem ipsa uita quędam est. Mentis autem opus ordinare per formas [ERROR: no reftable page:]342. Anima materiam specie terminat. Anima non diuisibilis, sed mobilis multitudo. Anima non est merus actus. Anima quod una quędam substantia sit et actus stabilis per essentiam non a se ipsa, sed a Deo sortitur. Primum mobile anima. Quomodo anima a se mouetur [ERROR: no reftable page:]350. Anima inter summa et infima media est. Summa sunt Deus et angelus, infima qualitas et corpus; sic utrimque tertia est, hinc cum inferioribus, illinc cum superioribus conuenit. Quomodo implet corpus. Quomodo in singulis corporis partibus tota pręsens. Quomodo diuidua simul et ms-17v

-- KK1-65 --

indiuidua. Anima corporum domina est, Anima rationalis est uita intelligens discurrendo et corpus uiuificans tempore [ERROR: no reftable page:]351. Animarum rationalium gradus tres : in primo mundi, in secundo sperarum, in tertio animalium. Animantes quędam absque semine natę. Mundi anima [ERROR: no reftable page:]352. Elementa etiam uiuere Platonici arbitrantur. Tres pręcipui principes mundi: Deus, mens, anima. Plato impossibile esse ait terram, cęlum stellasque omnes, nisi animam habuerunt, suum ordinem seruare posse [ERROR: no reftable page:]354. Animę sperarum mouent speras per legem fatalem in circulum, quia ipsę sunt circuli. De anima Zoroaster ait grammaticus: Mundanorum sinuum multas plenitudines comprehendit [ERROR: no reftable page:]355. Omnis rationalis anima est immortalis, quia per se mouetur in circulum, quia stat per substantiam , quia hęret diuinis, quia materię dominatur, quia est a materia libera [ERROR: no reftable page:]356. Quia est indiuidua, quia esse suum habet in sua essentia, quia esee proprium habet et nunquam a sua forma discedit [ERROR: no reftable page:]357. Quia sibi per se conuenit esse, quia per se refertur ad Deum, quia non componitur ex aliqua potentia, in qua possit resolui [ERROR: no reftable page:]358. Quia non habet in se potentiam ad non esse, quia esse a Deo accipit sine medio [ERROR: no reftable page:]359. Quia est per se uita [ERROR: no reftable page:]360. Quia uita est pręstantior corpore [ERROR: no reftable page:]361. Irrationales uitas, non animas proprie appellamus, sed idola et simulachra animarum. Materia non interit, multo minus anima [ERROR: no reftable page:]356. Quęstio: Cur non perfectione pares inter se sunt angelus atque anima, cum utraque a Deo absque medio prodeant [ERROR: no reftable page:]360. Quid sit anima, philosophorum opiniones. Tria animę officia: agit in corpore, per corpus, per se ipsam. Quod anima non sit corporalis. Anima misera, dum premitur corpore. Apostropha ad animam, quod magnum quiddam sit, et optimum et pulcherrimum et sempiternum [ERROR: no reftable page:]362. Incorporeas naturas in excellentiore substantię genere inueniri quam corporeas [ERROR: no reftable page:]363. Heraclitus grammaticus: Lux sicca anima sapientissima [ERROR: no reftable page:]364. Quod anima non sit corpus nec forma diuisa in corpore,

-- KK1-66 --

ostenditur per uirtutem animę naturalem, quia est principium nutriendi et quomodocunque aliter operandi, quia neque corpus animatum neque inanimatum neque crassum neque subtile, quia corpus ex matera et forma componitur [ERROR: no reftable page:]364. Quia corpus natura sua dispersum est, quia duo corpora non sunt in eodem loco, quia corpus non est simul totum in pluribus. Item quia anima est uita aut fons uitę, quia corpus se ipsum mouet [ERROR: no reftable page:]365. Quia anima non crescit ad corporis augumentum [ERROR: no reftable page:]366. Anima forma uiuifica dicitur. Quare anima forma [ERROR: no reftable page:]364. Quare motus in anima actio dicitur, motus in corpore passio [ERROR: no reftable page:]366. Item quod anima non sit corpus etc. ostenditur per potentiam sentiendi, quia corpus non capit

-- --

imagines aptas ad sensum, quia portet sensus ad animi centrum conduci, quia quo angustior sensus, eo perspicatior, quia si sensus diuiduus sit, in eo imago sensibilis diuidetur [ERROR: no reftable page:]367. Item quia anima sentit ubique tota, quia anima non necessario patitur sentiendo [ERROR: no reftable page:]368. Quia raationes proprię per naturalem et sensitiuam animę uim, quod anima non sit forma diuidua, quia qualitatis opus unum est, quia complexio agit per uim qualitatum. Quia complexio est accidentalis forma. Quia harmonia complexionis nihil agit in corpus. Quia in omni corpore compositio est harmonia. Quia harmonia intelligitur aut compositio ipsa membrorum aut aliqua compositionis ratio. Item quia harmonia humorum nihil capit absque materia. Quia quę magis concinit, magis est harmonia. Quia harmonia nihil admittit dissonum [ERROR: no reftable page:]369. Anima corpori terreno copulatur per spiritum [ERROR: no reftable page:]368. Anima est forma indiuidua ubique tota et nullam trahit originem a materia ideoque immortalis est, ut ostenditur per intelligendi uirtutem. Animus per IIII gradus ascendit ad spiritum [ERROR: no reftable page:]369. Sensus, imaginatio, phantasia, intellectus. Rationes. Anima alitur ueritate. Contra Epicureos dicentes animam cum corpore coalescere [ERROR: no reftable page:]370. Anima cupit separata uiuere. Virtus animę, quia indiuisibilis est, corpus esse nequit [ERROR: no reftable page:]371. Species conceptioque intelligibilis ms-18r

-- KK1-67 --

suscipi non potest a corpore [ERROR: no reftable page:]372. Si mens est corpus, tangendo intelligis et currendo. Intellectus accipit secundum se totum quicquid capit. Quod non faciet, si fuerit corporalis. Intellectus accipiendo rerum formas non amittit suam, corpora contra [ERROR: no reftable page:]373. Forma est in mente uniuersalis; talis in corpore esse non potest. Mentes se inuicem complectuntur, corpora nequaquam. Mens per omnia corpora operatur, et supra corpora [ERROR: no reftable page:]374. Mens statu proficit, corpus motu. Quę in materia sunt contraria, non sunt contraria in mente. Mens accipiens formas non mutatur. Operatio corporis tendit ad rem compositam, mentis ad simplicia [ERROR: no reftable page:]374. Actio mentis finitur in actione, actio corporis in corpore. Forma corporalis non habet uim infinitam, mens habet [ERROR: no reftable page:]375. Animam non solum esse formam indiuiduam, uerum etiam a corpore non pendere probatur per rationalem uirtutem. Animam in se reuolui modis IIII per intellectum in naturam suam, per uoluntatetm in naturam eandem, per intellectum in actum ipsum intelligendi, per uoluntatem in uoluntatis actum. Mens quo magis separatur a corpore, eo melius se habet. Mens repugnat corpori. Animi officium speculari et consultare. Phantasia et sensus circa corporea [ERROR: no reftable page:]376. Cur anima interdum obsequitur corpori. Anima libere operatur [ERROR: no reftable page:]377. Mens absque corpore operatur [ERROR: no reftable page:]378. Quare uires animi deficere uideantur deficente corpore. Inter sensus et mentem. Anima conuenit partim cum diuinis, partim cum brutis [ERROR: no reftable page:]380. Contra Epicureos non esse incongruum, quod homo sit partim mortalis, partim immortalis. Penitus mortalis. Penitus mortalis, inter hos homo medius. Item sicut ultimum in ordine corporum est incorruptibile, sic et ultimum in ordine mentium [ERROR: no reftable page:]381. Contra Epicurum de rerum serie. Vt luna ad solem, sic nostra mens refertur ad Deum [ERROR: no reftable page:]382. Sicut in rebus naturalibus fit resolutio ad primam materiam immortalem, sic ad formam ultimam immortalem. Homo, si non peccasset, etiam in corpore semper uiueret. Contra Epicurum de

-- KK1-68 --

formis Deo simillimis [ERROR: no reftable page:]383. / De formarum gradibus [ERROR: no reftable page:]384. Contra Lucretium, quod mens potest absque corpore operari. Contra Epicurum, quod Deus non facit mentem nisi ex se ipso et per se ipsum. Contra Panetium, quod anima sine medio est ex Deo [ERROR: no reftable page:]385. Quale est obiectum, talis est potentia [ERROR: no reftable page:]386. Mens unitur obiecto perpetuo et species suscipit absolutas rationesque sempiternas. Contra Epicureos de unione mentis cum speciebus absolutis et rationibus sempiternis. Contra Epicurum, quod species innatę sunt menti [ERROR: no reftable page:]387. Animus boni cupidus. De ideis. Intelligibile, ens, unitas [ERROR: no reftable page:]389. Confirmatio per signa [ERROR: no reftable page:]391. Mens est subiectum ueritatis ęternę [ERROR: no reftable page:]392. Contra Stoicos, quod aliquid certum sciatur. Contra Peripateticos, quod ueritas animum familiariter habitat. Rationes multę et signa. Mens humana intelligendo mente diuina formatur [ERROR: no reftable page:]394. Quomodo mens in diuinam eleuatur ideam [ERROR: no reftable page:]395. Quam ob causam in eo statu Deum nos uidere nequaquam animaduertimus. Quo pacto nobis Deus infundit intelligentiam assidue [ERROR: no reftable page:]396. Confirmatio per uisum. Veritas supra mentem. Mens omnia iudicat. Confirmatio per auditum [ERROR: no reftable page:]398. Confirmatio per mentem. Quantum anima corpori dominatur, ostenditur signis, ac primum ab affectibus phantasię [ERROR: no reftable page:]400. Signum ab affectibus rationis [ERROR: no reftable page:]401. Mens animę caput et auriga [ERROR: no reftable page:]402. Septem uacationis genera: somno, sincopa, humore melancholico, temperata complexione, solitudine, admiratione, castitate [ERROR: no reftable page:]403. Ab artium et gubernationis industria. Quattuor hominis dotes in artibus. Signum ab effectu miraculorum [ERROR: no reftable page:]404. Quęstiones de miraculis animę. Comparatio luminis ad animam, in angusto quiescit et amplissima implet [ERROR: no reftable page:]406. Quod anima Deus fieri nititur, ostenditur per XII signa. Anima appetit primum uerum et primum bonum [ERROR: no reftable page:]407. Animus conatur omnia fieri, item facere omnia et omnia superare. Homo affectat ubique esse et esse semper [ERROR: no reftable page:]408. Cupimus IIII Dei uirtutes assequi, id est ut simus prouidi, iusti, fortes, temperati [ERROR: no reftable page:]409. Animus summam expetit opulentiam ms-18v

-- KK1-69 --

et uoluptatem. Colimus nos ipsos ac Deum. Animus a uitiis abhorret [ERROR: no reftable page:]410. Religio humano generi propria. Contra Lucretium dicentem, quod religio non procedat a iudicio naturali [ERROR: no reftable page:]411. Cleombroto usque adeo persuasum fuit immortalem esse animam, ut se hac uita alterius uitę amore priuauerit, et Demosthenes etc. Contra Lucretium asserentem, quod ueneratio diuinorum a consilio humano nescatur. Contra illos qui aiunt, quod homines ad religionem ferantur a syderibus [ERROR: no reftable page:]412. Quęstiones quinque de anima. Vtrum sit unus cunctorum hominum intellectus. Contra Aueroem. Quod mens sit forma corporis, patet ex ordine naturę [ERROR: no reftable page:]414. Quomodo mens proprinquat corpori. Quomodo mens adsit corpori. Anima tota in qualibet corporis parte. Quomodo mens insit corpori [ERROR: no reftable page:]416. Quod mens sit forma corporis, patet ex opinionibus actionibusque humanis. Ratio prima, quia homo est animal rationale, quia homo intelligit [ERROR: no reftable page:]417. Animam esse formam. Animę diffinitio. Ratio tertia: quia homo libere se ipsum mouet. Quarta: quia uires animi se uicisim tum impediunt, tum mouent [ERROR: no reftable page:]418. Quinta ratio: quia separata mens non indiget phantasia [ERROR: no reftable page:]419. Sexta ratio: quia intellectus uterque est uirtus in anima. Solutio rationum Aueroicarum de mente separata [ERROR: no reftable page:]420. Solutio de mente unica [ERROR: no reftable page:]421. Signa quod non sit mens una tantum. Item rationes: quia mens species seruat ac iam

-- --

diu plena omnium debet esse [ERROR: no reftable page:]422. Quoties duo rem eandem intelligunt, toties omnino sequuntur absurda [ERROR: no reftable page:]423. Vel eadem esset multorum hominum scientia uel superfluę qualitates in eodem [ERROR: no reftable page:]424. Item quia contradictoria in eodem essent. Cur animi terrenis corporibus sint inclusi? ut cognoscant singula [ERROR: no reftable page:]425. Animarum inter se affectus in uita altera. Item ut formę singulares cum uniuersalibus formis concilientur. Vt tamen radius diuinus quam eius formulę reflectantur in Deum. Vt anima fiat beatior. Vt uires anima inferiores ad effectum progrediantur [ERROR: no reftable page:]427. Animę defunctorum aliquando nostri curam agunt. Item ut mundus ornetur, ms-19r

-- KK1-70 --

colatur Deus [ERROR: no reftable page:]428. Quam ob causam animi, si diuini sunt, perturbationibus afficiuntur? Affectio animę erga corpus [ERROR: no reftable page:]429. Quare animi a corporibus inuiti discedunt? Qui hinc decędere gaudebant [ERROR: no reftable page:]430. Qualis sit animę status antequam ad corpus accędat, qualis etiam post discessum. De compositione animę [ERROR: no reftable page:]431. Species et circuitus animarum [ERROR: no reftable page:]432. Iamblicus et Porphyrius reprobant transmigrationem animę ab homine in bestias et circuitum infinitum [ERROR: no reftable page:]433. Quomodo intelligitur animas esse ante corpora. Figura animę apud Platonem [ERROR: no reftable page:]433. Angelos et animos non semper fuisse. Animę creantur quotidie [ERROR: no reftable page:]435. Vnde anima descendit in corpus. Corpus animę ęthereum et immortale. Zoroaster grammaticus: Ne foedes spiritum neque in profundum exaugeas quod est planum. Qua parte cęli animę creantur, qua ue descendunt [ERROR: no reftable page:]436. Quando infunditur in corpore et quo, dum in corpore uiuit, ducitur. Qua parte corporis ingreditur et egreditur et quo duce progreditur. De statu animę purę [ERROR: no reftable page:]437. Quo pacto mens Deo coniungitur [ERROR: no reftable page:]438. Omnes mentium species possunt coniungi Deo [ERROR: no reftable page:]439. Quęstio de statu animarum infantium et stultorum [ERROR: no reftable page:]442.
Vade retro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.