Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Appetitus. Cupiditatum III genera: cibi, potus, coitus, in quibus, si recte ducantur, uirtus, sin contra, uitium nascitur [ERROR: no reftable page:]293. Voluntas appetit bonis perfrui [ERROR: no reftable page:]408. Auditus quare nobis datus est [ERROR: no reftable page:]256. ms-16v

-- KK1-62 --

Habitaculum Cyclopum in altis montibus caua antra [ERROR: no reftable page:]276. Habitaculorum ordo in ciuitate [ERROR: no reftable page:]303. Angeli quomodo illuminati intelligantur [ERROR: no reftable page:]220. Demon uitę custos [ERROR: no reftable page:]240. Angeli regendis speris pręfecti [ERROR: no reftable page:]246. Angelorum ordines nouem [ERROR: no reftable page:]267. Natura angeli 324.[ERROR: no reftable page:]326. Angelos esse atque multos Aristoteles in libro XI. diuinorum ita probat etc. [ERROR: no reftable page:]341. Angelus multitudo immobilis, Angelum immobilem dicunt essentia, uirtute, actione, quoniam semper sit idem, ęque possit, intelligat semper omnia simul1 et uelit eadem, et quantum in se est, agat subito quicquid agit. In angelo multitudo ut essentia, intellectus, actus [ERROR: no reftable page:]342. Angelus receptaculum specierum est et multitudo immobilis. Quare immobilis? Quare multitudo? Angelus non est actus merus, quia componitur ex actu et potentia [ERROR: no reftable page:]350. Quod sit unum quiddam et quod sit actus, non a se ipso habet, sed a Deo uere uno actuque purissimo; sed quod sit simplex per potentiam suscipiendi et patiendi, habet ex se ipso. Quantum extra Deum productus, a productoris perfectione degenerat. Multitudo igitur naturalis est angelus. Angelus mouet alia, id est agit in alia; ipse quidem stabilis, sed non stabilis per se ipsum. Nam per diuinam stat unitatem [ERROR: no reftable page:]350. Angelus in Deum totus errigitur, corpora negligit [ERROR: no reftable page:]351. Angelus, quamuis prout pendet ex alio, mutabilis quodam modo dici possit, tamen quia infinito Dei statui pręcipue proximus procreatur, in ipsumque conuertitur sine medio, stabilis prorsus euadit [ERROR: no reftable page:]355. Angelis pręsunt archangeli, his principatus, his quidam intellectus, qui dii iam participatione quadam denominentur, summo semper Deo pleni diuinoque nectare ebrii [ERROR: no reftable page:]381.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.