Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- KK2-1 --

ms-158r

PLINIVS

Gloria humana quam anguste habitet 32.

Laudatus pauo expandit colores 108.

Columbę multo uelociores acipitre, sed dum implicant uolatum plaudentes in ipsa gloria rapiuntur 111.

Nihil tam paruum esse quod non gloriam parere possit. Hinc poma Apiana[ERROR: no reftable :] Apio[ERROR: no reftable :] dedere nomen 149.

Polio perungi dignationis gratia glorięque auidos polium tractare 220.

Lucius Accius poeta maxima forma statuam sibi posuit, cum breuis admodum fuisset 318.

Nulli plures statuę dicatę quam Phalerio Demetrio Athenis: CCCLX 319.

Caio Mario Cratidiano[ERROR: no reftable :] omnibus uicis statuas posuerunt easdemque subuerterunt Syllę introitu. Alieno plerique ingenio magis quam suo commendantur 320.

Imaginum amore flagrarunt Romani 327.

Clipei in templo cum imaginibus. Qui suas uictorias pinxerunt. Nero colossum pingi iussit, quod fulmine ictum conflagrauit 329.

Zeuzis[ERROR: no reftable :] athletę, quem pinxerat, subscripsit: inuisurum aliquem facilius quam imitaturum. Ciceronis facete dictum de lapide Chio et Tyburtino 338.

Gula. Pamphagi omnia mandentes 72.

Catuli, quo largiore aluntur lacte, eo tardiorem uisum accipiunt 93.

Caprę pinguedine sterilescunt 95.

Qui cibi ex sue coenis interdicti 96.

Mulus piscis octo milibus nummum mercatus; ea comedonum prodigalitas 100.

De diuitiis marinis. Gulam notat pisces condientium 101.

Cleopatra absorbuit uniones 102.

Item. Clodius, Esopi tragedi filius. Hortensius orator murenam exanimatam fleuit 105.

Antonia Drusi murenę inaures addidit. Orator Hortensius primus Romę pauonem occidit cibi gratia 108.

Onocrotalis faucibus ipsis inest alterius uentri genus, quo omnia congerit 112.

Apicius nepotum omnium altissimus gurges. Auiaria primus instituit Marcus Lelius Strabo. Clodii Ęsopi, tragici histrionis, patina sexcentis sestertiis taxata, cuius filius ędit[ERROR: no reftable :] margaritas. Cleopatra de coena certans cum Antonio 102.

Quidam Siracusis tam diu potare solitus, ms-158v donec ab eo cooperta in terra foetum ederent oua 113.

Orygem perpetuo sitientem Africa generat, et in cibis remedio est sitientibus 115.

Magis auidi ciborum, quibus ab aluo longius spacium.

-- KK2-2 --

Idem minus solertes, quibus obesissimus uenter 125.

Insatiabilia animalium, quibus a uentre protinus recto intestino transeunt cibi. De pipere, garyophilo[ERROR: no reftable :] et gingibere 130.

Alexandri milites palmis uiridibus strangulati sunt in Gedrosis; id factum est pomi genere. Musteis finis mandendi non nisi periculo fit; tanta suauitas pomi est. Pyrrhi legatus austeritate uini offensus, marito matrem eius pendere in tam alta cruce dixit 142.

Inerticula uitis sola non facit temulentum 144.

Alexander in temulentia amicos interemit. Gloriam bibendo Parthi quęrunt. Famam apud Gręcos Alcybiades meruit, apud nos cognomen etiam Tricungius Mediolanensis tribus congiis epotis uno impetu 147.

Lucius Piso biduo duabusque noctibus perpotationem continuauit. Marcus Antonius ebrius multa mala orbi terrarum intulit. Bibendi consuetudo auget auiditatem. Parthos plus sitire quo plus biberint. Androcides medicinam contra ebrietates raphanum mandi pręcepit 175.

Inuehitur in luxum ęsculentorum 195.

Tiberius Claudius princeps boleto t uenenatus a coniuge dato Agrippina 226.

Fungi etiam familias interemere[ERROR: no reftable :]. Asclepiades utilitatem uini uix deorum potentię ęquari posse protulit 231.

Sapientia uino obumbratur 232.

Buglosa[ERROR: no reftable :] herba in uinum deiecta animi uoluptates auget et dicitur uinum euphrosynum[ERROR: no reftable :] 251.

Plurimum negocii aluus exhibet 256.

Ebrietatem arcet pecudum assus pulmo pręsumptus 295.

Vinum tedio uenire ex Clitorio amne potantibus. Parthorum reges ex Coapse et Euleo amnibus tantum bibunt 297.

Fons aquę iucunde olentis Cabille in Messopia. Anguilla marina in uino putrefactra tedium uini facit 308.

Poculo aureo puluino subdito Philippus rex dormire solitus 312.

Vitellius in principatu suo CC sestertiis ms-159r condidit patinam 334.

Amethysti ebrietati resistunt. Vinum aqua misceri inuenit Staphilus[ERROR: no reftable :] 84.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.