Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro


Apostoli. EADEM: Existimo nihil me minus fecisse a magnis apostolis. Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia. Pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi etc. XI. An experimentum quęritis eius, qui in me loquitur Christus? XIII. AD GALATAS : Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Iacobus et Cephas et Ioannes, qui uidebantur columnę esse, dextras dederunt mihi et Barnabę societatis II. ACTVVM: Cecidit sors super Mathiam I. Per apostolos fiebant miracula; etiam per umbram Petri ab infirmitatibus sanabantur V. APOCALYPSIS: XII Portę ciuitatis XII apostoli XXI.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.