Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[ERROR: no reftable :]LAERTIVS
Bias secundus interrogatus, qui nam anxietate maiore anxiaretur, ille, inquit, qui se maxime cupit esse felicem et quietum [ERROR: no reftable page:]43. Aristoteles felicitatem ait plenitudinem ex III maxime constantem bonis, animi scilicet et corporis et externis [ERROR: no reftable page:]48. Diogenes rogantibus Atheniensibus, ut initiaretur, atque dicentibus, quod apud inferos hi qui initiati sunt, pręsident: Perridiculum est, inquit. Siquidem Agesilaus et Epaminundas in coena degent, uiles autem quique initiati in beatorum insulis erunt [ERROR: no reftable page:]57. Beatus dicebatur Calisthenes, quod magnificis ab Alexandro apparatibus exciperetur. At ille: Infelix, inquit, est qui tunc prandet ac coenat, cum Alexandro uidetur [ERROR: no reftable page:]57. Antigonus Zenonem se feliciorem confitetur [ERROR: no reftable page:]63. Democritus finem esse ait rectum quietumque animi statum, quem euthymiam dicit [ERROR: no reftable page:]93. Felicitas duplex. Suprema illa quę in Deo est. Si beata uita adsit, omnia suppetunt [ERROR: no reftable page:]108. Voluptas non omnis eligenda, sed quę ad beatam uitam pertineat [ERROR: no reftable page:]109. Epicurus: Quod beatum atque

-- KK1-414 --

immortale est, neque ipsum negocia habet neque alii prębet. Itaque neque ira neque gratia tangitur, quippe huiusmodi omnia infirmitatis indicia sunt [ERROR: no reftable page:]110. Fides. Solon: Virtutem atque probitatem iuramento fideliorem cense [ERROR: no reftable page:]8. [Aristoteles parentes, qui liberos erudiendos curassent, longe honorabiliores esse his qui solum genuissent]. Apud Zenonem urbis ac moenium claues deponebantur [ERROR: no reftable page:]63. Forma. Non componere faciem, sed bonarum artium studiis animum excolere pręclarum est [ERROR: no reftable page:]6. Socrates hortatur iuuenes, ut se intueantur in speculo [ERROR: no reftable page:]19. Pulchritudinis tres species: facies, usus, lex [ERROR: no reftable page:]37. Pulchritudo alienum bonum [ERROR: no reftable page:]43. Aristoteles rogatus, cur honesta forma pręstantibus diutius congredimur: Cęci, inquit, huiusmodi interrogatio est [ERROR: no reftable page:]47. Antisthenes adolescenti qui se fictori suo conformabat: Dic, ait, si uocem ęs acciperet, quanam in re gloriaretur? Illo dicente in pulchritudine, non, inquit, erubescis qui cum inanimis gloriaris? [ERROR: no reftable page:]54. Diogenes composito adolescenti quippiam roganti, non antea se dixit responsurum quam aperte exploraret uir ne esset an mulier [ERROR: no reftable page:]57. Adolescentem intuens se componentem: Siquidem, inquit, ad uiros, frustra, sin ad mulieres, nequiter [ERROR: no reftable page:]58. Videns decorum adolescentem indecenter loquentem: Non erubescis, ait, ex eburnea uagina plumbeum educens gladium [ERROR: no reftable page:]59. Pulchritudinem uirtutis esse florem [ERROR: no reftable page:]74. Pythagoras tam forma uenusta, ut illum discipuli opinarentur Apollinem, qui ex Hiperboreis uenisset. Nudatum aliquando illius foemur aureum apparuisse fama est [ERROR: no reftable page:]81. Fur. Quę non posuisti, ne tollas. Siquis secus faxit, capitale esto [ERROR: no reftable page:]8. Cum uidisset aliquando magistratus qui hieromnemones dicebantur,

-- --

quendam ex ęrario phyalam furatum adducentes: Magni, inquit, fures paruum ducunt [ERROR: no reftable page:]57. Cernens uestium furem in balneis: Num, inquit, ad unguentum an ad aliud uestimentum [ERROR: no reftable page:]58. Zeno seruum in furto deprehensum uerberabat cumque ille diceret: Fatale mihi erat furari. Et cędi, inquit [88] [ERROR: no reftable page:]55. Quę sunt unguibus recuruis aues non nutriendas [ERROR: no reftable page:]82. [Fru] ms-145r

-- KK1-415 --

Frugalitas. Frugalitatem magnum existimat bonum Epicurus, non ut semper utamur modicis, sed nisi multa habeamus, utamur paucis [ERROR: no reftable page:]109. Filii. Quęcunque, ait, stipendia parentibus intuleris, eadem ipse a filiis expecta [ERROR: no reftable page:]6. Solonis lex: Siquis parentes non enutrierit, is ignobilis et obscurus esto [ERROR: no reftable page:]8. Aristippus causante quodam quod filium quasi non ex se natum proiiceret: An uero, inquit, ignoramus et pituitam et pediculos ex nobis gigni, quę tamen uelut inutilia a nobis proiicimus [ERROR: no reftable page:]23. Contemnente quodam patrem Diogenes: Non pudet, ait, istum contemnere, qui tibi, ut magnum sapias, est autor [ERROR: no reftable page:]59. Aristoteles: parentes qui liberos erudiendos curassent, longe honorabiliores esse his qui solum genuissent. Hos enim uiuendi tantum, illos et bene beateque uiuendi autores esse [ERROR: no reftable page:]47. Festa. Menedemus cum aliis philosophis a Nicocreonte, Cypri rege, ad menstruam celebritatem uocatus dixisse fertur: Siquidem honesta est eiusmodi uirorum congregatio, quotidie sunt festa celebranda, sin minus, superflue quoque modo celebratur [ERROR: no reftable page:]28. Diogenes Dionysiaca et certamina magna miracula stultorum dicebat [ERROR: no reftable page:]55. Finis quadriparitus: legitimus, naturalis, arte constans et forte [ERROR: no reftable page:]77. Diogenes legerat quidem diutissime, cum ad finem libri nihil ultra scriptum esse ostenderet: Bono, inquit, este animo, uiri, terram intueor [ERROR: no reftable page:]57.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.