Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PROBLEMATA ARISTOTELIS
Fortis. Cur homines fortes magis ex parte uinosi sunt. Cur fortitudinem maxime honorant res publicę, cum non sit uirtutum pręcipua [ERROR: no reftable page:]65. ms-143r

-- KK1-412 --

Fur. Quam ob causam qui ex balneis, ex palestra, ex foro aliquid furatus est, morte mulctatur, qui autem ex domo priuata, precium duplum exoluit. Cur furto damnum capitale statutum est. Contumelię autem quę grauior iniuria est, poenę taxatio tit [ERROR: no reftable page:]67. Frigidum. Qui hieme aqua frigida se lauant, tunc tantum frigent, reliquo die tuti a frigore sunt [ERROR: no reftable page:]27. Cur homines pleni admodum rigent, cum tamen omne pingue calidum sit [ERROR: no reftable page:]39. Cur pili eriguntur. Cur magis rigemus currendo quam stando. Quare qui rigent maxime, dormire non ualent [ERROR: no reftable page:]39. Quam ob causam aere sudo apertoque frigus fit acrius quam nubilo, cum stellę sint calidę et cęlum. Cur cęlum nubilum tepidius sit [ERROR: no reftable page:]62. Cur halitum ex ore tum calidum tum frigidum reddere possumus [ERROR: no reftable page:]72. Fides. Cur homini potius quam cuiquam ex cęteris animantibus credendum est [ERROR: no reftable page:]68.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.