Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro


Fides. AD ROMANOS: Gratias agit Deo, quod fides eorum diuulgatur I. Probabilior bonus in pręputio quam malus in circumcisione II. Exemplum de Abraham declarat quod ex fide uiuit iustus, non ex operibus Legis. Ad iustitiam reputabitur credentibus in eum qui suscitauit Iesum Christum Dominum nostrum a mortuis, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram IIII. Siquis autem Spiritum Christi non habet, hic non est eius etc. Quicunque Spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei VIII. Non enim accepistis spiritum seruitutis iterum in timorem, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba --- Pater, sumus filii Dei et heredes et Christi ms-140v

-- KK1-404 --

cohęredes VIII. Finis enim Legis Christus, ad iustitiam onmi credenti. Si confitearis in ore tuo Dominum Iesum, et in corde tuo credideris, quod Deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Omnis enim quicunque inuocauerit nomen Domini, saluus erit. Fides ex auditu, auditus autem per uerbum Christi: Nunquid non audierunt etc. X. AD CORINTHIOS I: Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, pręter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Siquis superędificat aurum, argentum etc. III. II: An non cognoscitis uos metipsos, quia Christus Iesus in uobis est, nisi forte reprobi estis XIII. AD GALATAS: Qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahę III. Omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu. Quicunque enim in Chisto baptizati estis, Christum induistis. Omnes unum estis in Christo Iesu. Si autem uos Christi, ergo semen Abrahę estis, secundum promissionem hęredes III. Non sumus ancillę filii, sed liberę: qua libertate Christus nos liberauit IIII. In Christo Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque prępucium, sed fides quę per caritatem operatur V. AD EPHESIOS: In quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus hęreditatis nostrę, in redemptionem acquisitionis, in laudem glorię ipsius I. Gratia enim saluati estis per fidem; et hoc non ex uobis, Dei enim donum est; non ex operibus, ut nequis glorietur. Nunc autem in Christo Iesu, uos qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. Ergo iam non estis hospites et aduenę, sed ciues sanctorum et domestici Dei II. Vnus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus nobis IIII. AD THESSALONICENSES I: Induti loricam fidei et caritatis V. AD THIMOTEVM I: Certa bonum certamen fidei, apprehende uitam ęternam, in qua uocata es. Depositum custodi deuitans profanas uocum nouitates falsi nominis scientię etc. VI. AD HEBREOS: Fideles fratres Christi: qui enim sanctificat et sanc

-- KK1-405 --

tificantur ex uno omnes; propter quam causam non confunditur fratres eos uocare dicens: Nunciabo nomen tuum fratribus meis II. Ingrediemur enim in requiem qui credimus. Relinquitur sabbatismus populo Dei etc. IIII. Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Fide intelligimus aptata esse sęcula uerbo Dei, ut ex inuisibilibus uisibilia fierent. Item fidei exempla. Abel iustus, Ennoch translatus etc. Sine fide autem impossibile est placere Deo; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est, et inquirentibus se remunerator sit etc. Per fidem uicerunt regna etc. pati uoluerunt etc. Quibus dignus non erat mundus. Et hi omnes testimonio fidei probati XI. ACTVVM: Credebant pariter II. Multitudinis credentium erat cor unum et anima una IIII. In Antiochia discipuli primum dicti Christiani XI. IACOBI: Fides, si non habeat opera, mortua est in se metipsa. Abraham ex operibus iustificatus est et Raab meretrix II. PETRI I: Qui crediderit in eum, non confundetur II. IOANNIS I: Vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia II. Hoc est mandatum eius, ut credamus in nomine Filii eius Iesu

-- --

Christi, et diligamus alterutrum III. Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sint etc. Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo IIII. Omnis qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est. Omne quod natum est ex Deo, uincit mundum; et hęc est uictoria quę uincit mundum, fides nostra. Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit [in] Filio, mendacem fecit eum etc. V. APOCALIPSIS: Ecce dedi coram te ostium apertum etc. quia seruasti uerbum meum, et non negasti nomen meum III. Fides dubia. AD ROMANOS: Infirmum autem in fide assumite etc. XIV. AD TITVM: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominati et incredibiles, et ad omne opus bonum reprobi I. ACTVVM: Filii Sceuę, Iudei increduli, tentant in nomine Iesu demonem expellere, sed demoniacus inualuit contra eos, et nudi uulneratique aufugerunt XIX. IACOBI: Hęsitans ms-141r

-- KK1-406 --

in fide similis est fluctui maris I. APOCALYPSIS: Atrium autem, quod est foris templum, eiice foras, et ne metiaris illud, quoniam datum est gentibus XI. Murus ciuitatis --- fides Christi. Fur. AD CORINTHIOS I: Fures regnum Dei non possidebunt VI. Fames sub Claudio predicta ab Agabo propheta: ACTVVM XI. Filii. AD EPHESIOS: De officio filiorum et patrum VI. AD COLOSSENSES: de eodem III.
Vade retro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.