Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Felix. Inuisibilia Dei a creatura mundi per ea quę facta sunt intellecta conspiciuntur I. Nunc autem propior est nostra salus. Nox pręcessit, dies appropinquauit XIII. AD CORINTHIOS I: Oculus non uidit etc. quę pręparauit Deus his qui diligunt illum II. Nescitis quia templum Dei estis? his qui diligunt aduentum eius IIII. AD HEBREOS: Accessistis ad Syon montem et ciuitatem Dei uiuentis, Hierusalem cęlestem, et multorum milium angelorum frequentiam, et ecclesiam primitiuorum, qui conscripti sunt in cęlis, et iudicem omnium Deum etc. Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam per quam seruiamus placentes Deo etc. XII. PETRI I: Benedictus Deus etc. qui secundum misericordiam suam magnam regenerauit nos in spem uiuam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis in hęreditatem incorruptibilem, incontaminatam, immarcessibilem, conseruatam in cęlis etc. I. IOANNIS I: Videte, qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Scimus quoniam, cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti estet exultemus, et demus gloriam ei, quia uenerunt nuptię Agni, et uxor eius pręparauit se. Et datum est illi, ut cooperiat se byssino splendenti et candido; byssinum enim iustificationes sunt sanctorum. Beati qui ad coenam nuptiarum Agni uocati sunt XIX. Venite et congregamini ad cenam magnam, ut manducetis carnes regum, id est ut delectemini in cruciatibus eorum XIX. Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis; et ipsi populus eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus; et absterget Deus omnem lachrimam ab oculis eorum, et mors ultra non erit etc. Et templum non uidi in ea; Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. Et ciuitas non eget sole neque luna, ut luceant in ea etc., de sanctorum gloria. Non intrabit in ea aliquid coinquinatum etc. nisi qui scripti sunt in libro uitę Agni XXI. Et ostendit mihi fluuium aquę uiuę splendidum etc., id est beatitudinem, procedentem de sede Dei et Agni etc. Ex utraque parte fluminis lignum uitę afferens fructus etc. Et omne maledictum non erit amplius, sed sedes Dei et Agni in illa erunt, et serui eius seruient illi. Et uidebunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum. Et nox ultra non erit, et non egebunt lumine lucernę neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sęcula sęculorum. Amen XXII.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.