Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

VALERIVS MAXIMVS
Diligentia. Triumuir nocturnus populi iudicio concidit, quia uigilias negligentius circumierat, liber VIII, caput I.
Dolus. Romanus Sabinum decepit in uacca fatali immolanda, liber VII, caput III. Mulier, quę depositi nomine pecuniam a duobus acceperat, ab altero interceptam alter adueniens petebat; a Demostene defensa est, eodem. Hannibal in Canensi uictoria decepit magis quam uicit Romanos, caput IIII.
Diuitię. Cęteris res suas efferentibus Bias nihil ferens omnia bona se sua secum ferre dixit, liber VII, caput II.
Dolor. Pictor quidam summi moeroris acerbitatem exprimere non ualens Agamemnonis in Ephigenię immolate nece lugentis caput inuoluit, liber VIII, caput XI.
Degener. Qui a parentibus claris degenerauerunt, liber III, caput V.
Defensio. Agatocles, cum urbem eius Syracusas Cartaginienses inuasissent, ipse exercitum in Aphricam transtulit. Sic inferendo, quę patiebatur, melius quam se defendendo malis liberatus est.
Deus. Thales interrogatus, an facta hominum deos fallerent, "ne cogitata" inquit, liber VII, caput II. Discordia: De ui et seditione, liber IX, caput VII.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.