Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Diues.
AD CORINTHIOS I: Qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur; pręterit enim
figura huius mundi VII. AD THIMOTEVM I: Nam qui uolunt diuites fieri etc.
Diuitibus huius sęculi pręcipe non sublime sapere neque sperare in incerto
diuitiarum VI. IACOBI : Diues sicut flos feni transibit I. Diuites plerunque mali; diues tamen
diligendus ut proximus II. Agite nunc, diuites, plorate ululantes etc. contra auaritiam
diuitum, et dolum, et luxuriam V. IOANNIS I: Nolite diligere mundum neque ea quę
in mundo sunt etc. II. APOCALYPSIS: Dicis diues sum etc. et nescis quia tu es
miser. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuplex fias etc.
III.
Mercatores terrę flebunt et lugebunt etc. quoniam merces eorum nemo emet amplius; merces
auri, et argenti, et lapidis preciosi etc. discesserunt a te; et omnia pinguia et pręclara
perierunt a te etc. XVIII.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|