Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PAVLVS AD ROMANOS
DEVS CHRISTVS. Mors illi ultra non dominabitur VI. O altitudo diuitiarum sapientię et scientię Dei etc. XI. AD CORINTHIOS I: Christum, Dei uirtutem et Dei sapientiam I. Vnus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in illum; et unus Dominus, Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum VIII. Omnis uiri caput Christus est; caput uero Christi Deus XI. AD CORINTHIOS II: Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra I. AD GALATAS: Abrahę dictę sunt promissiones, et semini eius. Non dicit: Et seminibus quasi in multis,

-- --

sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus III. AD EPHESIOS: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cęlestibus in Christo etc. qui instaurauit omnia in Christo, quę in cęlis, et quę in terra sunt, in ipso. Secundum operationem uirtutis eius, quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram ms-89v

-- KK1-280 --

suam in cęlestibus supra omnem principatum, et potestatem, et uirtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc sęculo, sed etiam in futuro. Et omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam etc. I. Facti estis prope in sanguine Christi. Ipse enim pax nostra; qui fecit utraque unum, et medium parietem macerię soluens etc. II. Per ipsum habemus accessum ambo in uno spiritu ad Patrem II. Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ex quo omnis paternitas in cęlis et in terra nominatur III. AD PHILIPPENSES: Deus exaltauit illum, et donauit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur cęlestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris II. AD COLOSSENSES: Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii dilectionis suę in quo habemus redemptionem in remissionem peccatorum. Qui est imago Dei inuisibilis primogenitus omnis creaturę; quoniam in ipso condita sunt uniuersa et in cęlis et in terra, uisibilia et inuisibilia, siue throni, siue dominationes, siue principatus etc. de diuinitate Iesu Christi I. Christi Iesu, in quo sunt thesauri sapientię et scientię absconditi. In ipso inhabitat omnis plenitudo corporaliter etc. II. AD THESSALONICENSES I: Expectare Filium eius de cęlis quem suscitauit ex mortuis, Iesum, qui eripuit nos ab ira uentura I. AD THIMOTEVM I: Fidelis sermo et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus uenit in hunc mundum peccatores saluos facere, quorum primus ego sum. Regi autem sęculorum immortali et inuisibili, soli Deo honor et gloria in sęcula sęculorum. Amen. I. Vnus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptionem se metipsum pro omnibus etc. II. In aduentum Domini nostri Iesu Christi, quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, rex regum, et Dominus dominantium,

-- KK1-281 --

qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nullus hominum uidit, sed nec uidere potest; cui honor et et imperium sempiternum. Amen VI. AD THIMOTEVM II: Per illuminationem Saluatoris nostri, id est Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminauit autem uitam et incorruptionem per euangelium I. AD HEBREOS: Multifarie multisque modis olim Deus loquens in pprophetis, nouissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit hęredem uniuersorum, per quem fecit et sęcula; qui cum sit splendor glorię et figura substantię eius, portansque omnia uerbo uirtutis suę purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram maiestatis in excelsis. Tanto melior angelis effectus, quanto differentius prę illis nomen hęreditauit etc. I. Considerate apostolum et pontificem confessionis nostrę, Iesum. Amplioris enim glorię iste prę Moyse dignus habitus est, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricauit illam. Moyses in domo eius tanquam famulus. Christus uero tamquam filius in domo sua: quę domus sumus nos etc. III. Non est ulla creatura inuisibilis in conspectu eius; omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis sermo. Habentes ergo pontificem magnum, qui penetrauit cęlos, Iesum, Filium Dei, teneamus spei nostrę confessionem IIII. De sacerdotio Christi etc. Christus sacerdos in ęternum,

-- --

Leuitę autem in tempore; ille iureiurando, hi sine iureiurando. Solus ille manens in ęternum saluare in perpetuum potest, accedens per se metipsum ad Deum, semper uiuens ad interpellandum pro nobis etc. Alii obnoxii peccato, hic in ęternum perfectus sanctus, innocens, impolutus, excelsior cęlis factus VII, VIII, VIIII. Aspicientes in auctorem fidei et consumatorem, Iesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem, confusione contempta atque in dextra sedis Dei sedet etc. XII. Iudicem omnium Deum et spirituum iustorum perfectorum, et testamenti noui mediatorem Iesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel. Deus noster ignis consummens ms-90r

-- KK1-282 --

est XII. Iesus Christus heri et hodię, ipse et in sęcula XIII. ACTVVM: Christus apparuit diebus XL. Assumptus est in cęlum. Sic ueniet quemadmodum uidistis eum euntem in cęlum I. Prophetię de Christo allegatę a Petro III. Nec aliud nomen est sub cęlo datum hominibus, in quo oporteat nos saluos fieri IIII. Paulus confundit Iudeos affirmans Christum esse Iesum VIIII. Paulus in synagoga docet impleri Scripturas in Christo. In Ariopago dicit se reperisse in eorum ara scriptum: Ignoto Deo. Quem ergo ignorant, hunc se prędicare etc. XVII. Apollo Iudeus euangelizans Iesum Iudeos reuincebat ostendens Christum esse Iesum in Scripturis testatum XVIII. Christus Iesus in Lege a prophetis promissus XXVIII. PETRI I: Per resurrectionem Iesu Christi a mortuis, qui est in dextera Dei, profectus in cęlum subiectis sibi angelis et potestatibus, et uirtutibus III. Deus autem omnis gratię, qui uocauit nos in ęternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos etc. Ipsi gloria et imperium in secula sęculorum. Amen V. PETRI II: Hic est Filius meus dilectus etc. Hanc uocem nos audiuimus de cęlo allatam, cum essemus cum ipso in monte sancto I. IOANNIS I: Et uidimus, et testamur, annunciamus uobis uitam ęternam, quę erat apud Patrem, et apparuit nobis. Deus lux, et tenebrę in eo non sunt ullę I. Hic est, qui uenit per aquam et sanguinem, Iesus Christus, et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est ueritas, quoniam tres sunt qui testimonium dant in cęlo: Pater, Verbum et Spiritus Sanctus; et hi tres unum sunt. Et scimus quoniam Filius Dei uenit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Deum uerum, et simus in uero Filio eius. Hic est uerus Deus, et uita ęterna V. APOCALIPSIS: Ego sum a et w, principium et finis, dicit Dominus Deus, qui est, et qui erat, et qui uenturus est, Omnipotens. Ego sum primus et nouissimus, et uiuus, et fui mortuus, et ecce sum uiuens in sęcula sęculorum, et habeo claues mortis et inferni I. Sanctus et Verus, qui habet clauem Dauid III. Ecce sedes posita erat. Qui sedebat, similis erat iaspidis et sardonis; iris

-- KK1-283 --

in circuitu sedis smaragdina, et XXIIII seniores sedentes...VII lampades ardentes ante thronum, quę sunt spiritus Dei, mare uitreum, quatuor animalia etc. IIII. Ecce uicit leo de tribu Iuda, radix Dauid, aperire librum et soluere VII signacula eius. Et uidi Agnum stantem tanquam occisum habentem cornua VII, et oculos VII, qui sunt VII spiritus Dei, missi in omnem terram. Ipse aperuit librum etc. Similiter et angeli laudauerunt Agnum qui occisus est, et omnes adorauerunt uiuentem in sęcula sęculorum V. Sedens super equum album et habens arcum, data est ei corona, et exiuit uincens ut uinceret VI. Vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei uiui etc. VII. Vidi angelum fortem descendentem de cęlo, amictum nube, et iris in capite eius; et facies eius erat ut sol, et pedes eius tanquam columna ignis etc. Iurauit per

-- --

uiuentem in sęcula sęculorum, qui creauit cęlum et ea quę in eo sunt, et terram et ea quę in ea sunt. Ecce Agnus stabat super montem Syon XIIII. Cum Agno pugnabunt, et Agnus uincet illos, quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, uocati, et electi, et fideles XVII. Vidi angelum descendentem de cęlo, id est Christum, habentem potestatem magnam; et terra, illuminata est a gloria eius etc. XVIII. Salus, et gloria, et uirtus Deo nostro est: quia uera, et iusta sunt iudicia eius etc. XIX. Laudem dicite Deo nostro omnes serui eius, et qui timetis Deum pusilli et magni. Testimonium enim Iesu est spiritus prophetię. Vidi, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum uocabatur Fidelis et Verax, et cum iustitia iudicat et pugnat. Oculi autem eius sicut flamma ignis, et in capite eius diademata multa etc., de dignitate Christi XVIIII. Qualiter Christus aduentu suo ligauit diabolum et aperuit paradisum XX. Dominus Deus spirituum prophetarum. Ego sum genus et radix Dauid, stella splendida et matutina XXII.
Derisio. AD CORINTHIOS I: Spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. Nos stulti propter Christum, infirmi, ignobiles etc. IIII. IVD : Prędictum ab apostolis, quoniam in ms-90v

-- KK1-284 --

nouissimis temporibus uenient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus etc. I.
Docilis. IACOBI: Esto uelox ad audiendum. In mansuetudine suscipite uerbum, quod potest saluare animas. Estote factores uerbi, et non auditores tantum I. IOANNIS I: Qui nouit Deum, audit nos; qui non est ex Deo, non audit nos IIII.
Dolus. Ad COLOSSENSES: Videte nequis uos decipiat per philosophiam et inanem fallaciam, secundum traditionem homiinum, secundu m elementa mundi, et non secundum Christum etc. Nemo ergo uos iudicet in cibo, potu, in parte diei festi etc., quę sunt membra futurorum, corpus autem Christi II. AD THESSALONICENSES I: Et nequis supergrediatur neque circumueniat fratrem suum IIII.
Diues. AD CORINTHIOS I: Qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur; pręterit enim figura huius mundi VII. AD THIMOTEVM I: Nam qui uolunt diuites fieri etc. Diuitibus huius sęculi pręcipe non sublime sapere neque sperare in incerto diuitiarum VI. IACOBI : Diues sicut flos feni transibit I. Diuites plerunque mali; diues tamen diligendus ut proximus II. Agite nunc, diuites, plorate ululantes etc. contra auaritiam diuitum, et dolum, et luxuriam V. IOANNIS I: Nolite diligere mundum neque ea quę in mundo sunt etc. II. APOCALYPSIS: Dicis diues sum etc. et nescis quia tu es miser. Suadeo tibi emere a me aurum ignitum probatum, ut locuplex fias etc. III. Mercatores terrę flebunt et lugebunt etc. quoniam merces eorum nemo emet amplius; merces auri, et argenti, et lapidis preciosi etc. discesserunt a te; et omnia pinguia et pręclara perierunt a te etc. XVIII.
Dolor. AD CORINTHIOS II: Quę secundum Deum tristitia est, penitentiam in salutem stabilem operatur; sęculi autem tristitia mortem operatur VII. AD HEBREOS: Christus in passione sua orauit pro nobis cum clamore et lachrimis V. ACTVVM: Planxerunt Stephanum VIII. IACOBI: Nolite ingemiscere in alterutrum. Cum tristaris, ora et psalle V. APOCALYPSIS: Commanducauerunt linguas suas prę dolore, et blasfemauerunt Deum cęli prę doloribus et uulneribus suis etc. XVI.

-- KK1-285 --


Degener. AD GALATAS: Sic stulti estis, ut, cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini III. PETRI II: Melius enim erat illis non cognoscere uiam iustitię quam post agnitionem retrorsum conuerti ab eo quod illis 2/traditum est, sancto mandato. Contigit enim eis illud ueri prouerbii: Canis reuersus ad uomitum, et: Sus lota in uolutabro luti II. APOCALYPSIS: Et uidi stellam de cęlo cecidisse in terram IX.
Defensio. In prima mea defensione nemo mihi affuit etc. Dominus autem mihi astitit et confortauit me, ut per me prędicatio impleatur et audiant onmes gentes; et liberatus sum de ore leonis. Liberauit me Dominus ab omni opere malo, er saluum faciet in regnum suum cęleste: cui gloria in secula seculorum. Amen IIII.
Diabolus. APOCALYPSIS: Quattuor angeli stantes super quattuor angulos terrę, tenentes IIII uentos terrę, ne flarent etc., id est euangelia ne diuulgarent etc. VII. Vidi stellam de cęlo cecidisse in terram, et data est ei clauis putei abyssi etc. IX. Et uidi equos in uisione; et qui sedebant super eos habebant loricas igneas, et hyacinthinas, et sulphureas; et capita equorum erant tanquam capita leonum; et de ore eorum procedit ignis, et fumus, et sulphur IX. Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui uocatur diabolus et Sathanas, qui seducit uniuersum orbem; et proiectus est in terram, et angeli eius cum illo missi sunt XII. Damnatio diaboli per aduentum Christi. Cum consummati fuerint mille anni, soluetur Sathanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes etc. XX.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.