Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

IOANNES
Docilis. Samaritanę reuelauit Dominus, quod ipse esset Messias. Iudeis non ita manifeste, quia illa quęsiuit affectu discendi, illi occasione calumniandi. Leuate oculos uestros, et uidete regiones, quia albę sunt iam ad messem, id est Scripturę illustratę prophetarum adueniente luce uerbi Dei IIII. Est scriptum in prophetis: Erunt omnes docibiles Dei VI. Siquis uoluerit uoluntatem eius facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit etc. VII. Qui ex Deo est, uerba Dei audit VIII. Ego in hoc natus sum, et ad hoc ueni in mundum, ut testimonium perhibeam ueritati; onmis qui est ex ueritate, audit uocem meam XVIII.
Dolor. Infremuit spiritu et turbauit se ipsum etc. et lachrimatus est Iesus XI. Qui gemunt spiritaliter et qui non Augustinus. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Dum fleret, inclinauit se, et prospexit in monumentum, et uidit duos angelos etc. XX. ms-88v

-- KK1-277 --


Diabolus. Vos ex patre diabolo estis etc. Ille homicida erat ab initio, et in ueritate non stetit, quia non est ueritas in eo etc. VIII. Fur non uenit nisi ut furetur, et mactet, et perdat. Lupus rapit et dispergit oues X. Venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quicquam XIIII.
DEVS. In principio erat Verbum etc. Deum nemo uidit unquam; unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarrauit. Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. Ego uidi et testimonium perhibui, quia hic est Filius Dei. Quem scripsit Moyses in Lege et prophetę, inuenimus Iesum, filium Ioseph a Nazareth. Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Isralel I. Quomodo corpus Christi templum intelligitur II. Nemo ascendit in cęlum, nisi qui descendit de cęlo, Filius hominis, qui est in cęlo. Qui habet sponsam, sponsus est; amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter uocem sponsi. Illum oportet crescere, me autem minui. Qui desursum uenit, super omnes est. Qui de cęlo uenit, super omnes est, et quod uidit et audiuit, hoc testaiur. Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu eius III. Samaritana: Scio quia Messias uenit etc. Respondit Iesus: Ego sum, qui loquor tecum. Samaritani credentes confitentur, quia hic est uere Saluator mundi IIII. Non potest Filius a se facere quicquam etc. quibus monstratur. Trinitatis operatio indiuisa. Sicut enim Pater habet uitam in se metipso, sic dedit et Filio habere uitam in se metipso V. Opera quę ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me; et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me; neque uocem eius unquam audistis, neque speciem eius iudistis. Scrutamini Scripturas etc. Illę sunt quę testimonium perhibent de me. Claritatem ab hominibus non accipio V. Non quia Patrem uidit quisquam nisi is qui est a Deo, hic uidit Patrem. Et nos credimus, et cognouimus quia tu es Christus Filius Dei VI. A me ipso non ueni, sed est uerus qui misit me, quem uos nescitis VII. Non ne Scriptura dicit, quia ex semine Dauid et de Bethlem castello, ubi erat Dauid, uenit Christus? Ministri interrogati,

-- KK1-278 --

quare non adduxerunt eum, responderunt : Nunquam sic locutus est homo, sicut hic homo loquitur VII.

-- --

Ego sum lux mundi. Solus non sum, sed ego et qui misit me, Pater. Si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis. Interrogant Iesum: Tu quis es? Dicit eis: Principium qui et loquor uobis. Qui me misit, uerax est, et ego quę audiui ab eo, hęc loquor in mundo. Et non cognouerunt, quia Patrem eius dicebat Deum. Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hoc loquor; et qui me misit, mecum est et non reliquit me solum, quia quę placita sunt ei, facio semper. Ego quę uidi apud Patrem, loquor. Ego enim ex Deo processi et ueni; neque enim a me ipso ueni, sed ille me misit. Quis ex uobis arguet me de peccato? Honorifico Patrem meum. Est Pater meus, qui glorificat me. Ego noui eum et scio eum et sermonem eius seruo. Abraam, pater uester, exultauit, ut uideret diem meum; uidit, et gauisus est. Amen, amen dico uobis, antequam Abraam fieret, ego sum VIII. Quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. A sęculo non est auditum, quia quis aperuit oculos cęci nati; nisi esset hic a Deo, non posset facere quicquam. Tu credis in Filium Dei? Respondit: Quis est, Domine, ut credam in eum etc. Qui loquitur tecum, ipse est. Ait: Credo, Domine, et procidens adorauit eum IX. Ego sum pastor bonus. Sicut nouit me Pater, et ego agnosco Patrem. Ego pono animam meam, ut iterum sumam eam. Pater meus quod dedit mihi, maius omnibus est; et nemo potest rapere de manu patris mei. Ego et Pater unum sumus. Pater in me est, et ego in Patre. Multa bona opera ostendi uobis ex Patre meo. Vos dicitis: Quia blasfemas, quia dixi: Filius Dei sum X. Infirmitas hęc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. Hic se et Deum et Dei Filium dicit XI.. Martha: Tu es Christus, Filius Dei uiui, qui in hunc mundum uenisti XI. Pater, clarifica nomen tuum. Venit ergo uox de cęlo dicens: Et clarificaui, et iterum clarificabo. Brachium Domini dicitur Christus, quia omnia per ipsum facta sunt. Ego lux in mundum ueni XII. Sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exiuit, et ad Deum ms-89r

-- KK1-279 --

[ERROR: no reftable :]1 corr. ex illo uadit. Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in se metipso, et continuo clarificabit eum XIII. Ego sum uia, et ueritas, et uita. Nemo uenit ad Patrem, nisi per me. Si cognouissetis me, et Patrem meum utique cognouissetis. Qui uidet me, uidet et Patrem. Ego in Patre et Pater in me est. Pater in me manens, ipse facit opera etc. XIIII. Exiui a Patre et ueni in mundum, iterum relinquo mundum, et uado ad Patrem. Nunc scimus, quia scis omnia., et non opus est tibi ut quis te interroget; in hoc credimus, quia a Deo existi. Non sum solus, quia Pater mecum est. Dei ex Deo natus, Hilarius XVI. Dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis uitam eternam. Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt XVII.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.