Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Aduersa.
De cęco a natiuitate dicitur: Neque hic peccauit neque parentes eius, ut cęcus
nasceretur, sed ut manifestentur opera Dei in illo. Igitur non semper propter peccata ueniunt
aduersa IX.
Facta autem sunt encenia in Hierosolimis, et hyems erat. Et ambulabat Iesus in templo,
in porticu Salomonis. Satagas tu quoque dum hyems imminet, id est uita pręsens turbinibus
iniquitatis concussa spiritales/ encenias tui templi celebrare, semper renouando te ipsum et
ascensiones in corde tuo disponens. Tunc Iesus exit pręsto tibi in porticu Salomonis
pacificum statum tibi tribuens sub tegmine proprio X.
Mulier cum parit, tristitiam habet etc. In mundo pressuram habebitis ; sed confidite,
ego uici mundum XVI.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
|