Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

[ERROR: no reftable :]LAERTIVS
Consortium. Antistheni probro dabatur aliquando, quod congrederetur malis. "At medici", inquit, "inter infirmos uersantur, neque tamen febricitant" [ERROR: no reftable page:]54. Diogenes exprobranti sibi, quod loca immunda introiret, "et sol", inquit, "in secessibus abit, neque inquinatur" [ERROR: no reftable page:]59. Calliditas Pysistrati, qua tyrannidem inuasit omnibus blandiens, et cum se uulnerasset, id ab inimicis passum dixit [ERROR: no reftable page:]9. Pitacus cum Phirnone certans, rete illum, quod sub clypeo tegebat, inuoluit atque interemit [ERROR: no reftable page:]10. Bias, eum ab Aliate Pryenne, eius patria obsideretur, duos/mulos saginatos emisit, et miratum regem, quod iumentis copia frugum in urbe suppeteret, obsidionem soluisse ferunt [ERROR: no reftable page:]11.
Constantia. Xenocrates, legatus ad Philippum missus, non potuit neque conuiuiis neque donis corrumpi solus, cum cęteri collegę eius ms-68r

-- KK1-214 --

deliniti fuissent [ERROR: no reftable page:]39. Polemo nulla passione mouebatur [ERROR: no reftable page:]40. Crates propinquos se a Diogene auertere molientes baculo persequebatur constansque perdurabat [ERROR: no reftable page:]61.
Crudelitas. Solon interrogatus, cur contra parricidam legem non tulisset, quod desperasset, ait, hoc scelus [ERROR: no reftable page:]8. Bion impietatem 1 pessimam esse dicebat contubernalem fiducię etc. [ERROR: no reftable page:]43. Calistenes ab Alexandro leoni obiectus [ERROR: no reftable page:]45. Hipparchia Theodorum arguit impietatis [ERROR: no reftable page:]62.
Cibus, potus. Magis esca olus, caseus panisque cibarius [ERROR: no reftable page:]3. Anacharsis dixit uitem uuas tris ferre: primam uoluptatis, secundam ebrietatis, tertiam moeroris [ERROR: no reftable page:]13. Oleum uesanię pharmacum [ERROR: no reftable page:]14. Socrates adeo parce ac temperate uixit, ut, cum Athenas lues sępe uastaret, ipse nunquam ęgrotauerit. Dicebat eum qui suauissime comederet, obsonio non egere [ERROR: no reftable page:]18. Cum uocasset ad coenam diuites, et Xantippen modici apparatus puderet, "si frugi", inquit, "erunt, mensam non aspernabuntur, sin autem intemperantes, nulla nobis de his cura erit" [ERROR: no reftable page:]19. Menedemus uocatus ad coenam intuensque lautissimis cibis diuitem mensam nihil locutus est, sed tacitus eam luxuriam coarguit, dum solas oleas in cibum sumpsit. Proiectas carnes per ignorantiam comedit, et resciens nausea torquetur [ERROR: no reftable page:]28. Xenocrates corona aurea donatus immodicę potationis ab his qui se continebant apud Dionysium [ERROR: no reftable page:]39. Diogenes crudas carnes edere conatus est, sed in eo non perstitit [ERROR: no reftable page:]56. Interroganti, quanam hora prandere oporteret, "si diues", inquit, "est, quando uult, si pauper, quando potest [ERROR: no reftable page:]57. Luxuriosum intuitus oleas in diuersorio edentem, "si sic prandisses", inquit, "non ita coenares" [ERROR: no reftable page:]58. Cratero precante ad se illum proficisci, "at malo", inquit, "sal Athenis lingere quam apud te frui magnifice instructa mensa". Cum sibi probro daretur, quod in foro manducaret, "in foro enim", ait, "esurio". Item, quod in caupona biberet, "et in tonstrina", inquit, "tondeor" [ERROR: no reftable page:]59. Non esse iniustum humanis uesci carnibus [ERROR: no reftable page:]60. Crates aquam bibere solitus dicitur [ERROR: no reftable page:]61. Zeno uescebatur perlibenter ficubus

-- KK1-215 --

recentibus et siccis [ERROR: no reftable page:]63. Rogatus, cur, seuerus cum esset, in conuiuio tamen hilaresceret, "et lupini", ait, "cum sint amari, perfusi tamen aqua dulcescunt. Erat simplicissimi uictus crudisque tantum cibis utebatur et tenui pallio. Philemon de illo: "Esuriem docet, et discipulos capit" [ERROR: no reftable page:]65. Pithagoras primus athletas nutrisse

-- --

carnibius, antea caricis et molli caseo nutriri solitos. Alii non hunc, sed alium Pythagoram Alipten. Hic autem animatis abstinere iussit, exercens atque assuefaciens mortales ad faciliorem uictum, ut cibos semper parabiles haberent, quibus igne ad coquendum opus non esset quique aquam simplicem biberent: hinc etiam sanitatem corporis et ingenii acumen acquiri [ERROR: no reftable page:]82. Solo pleruumque fauo aut pane contentum uixisse quidam autumant, uinum raro gustasse; obsonium illi fuisse ut plurimum cruda uel elixa olera; marinis raro utebatur. Aristoxenus tamen ait cuncta illum animata in cibum permisisse, boue aratore et ariete exceptis [ERROR: no reftable page:]82. Fabarum interdicebat usum, quod uento essent plenę atque animato maxime conuenirent. Ad hęc, nisi sumantur, leuiores ac pudiciciores fieri uentres, atque adeo, quę in somnis contingunt imagines, leues ac perturbatione uacuas perferri [ERROR: no reftable page:]83. Aristoteles ait ideo fabis abstinendum admonuisse, siue quod pudendis similes sunt, siue quod inferni ianuis --- sunt enim foecundę solo --- siue quod corrumpant etc. Gallo item abstinendum; nam sacer est et horas signat. Pisces item sacros non gustandos. Panem non frangendum [ERROR: no reftable page:]83. Sal apponendum, quod iustitię admoneat: quicquid enim occupauerit, seruat. Animatum nihil comedendum [ERROR: no reftable page:]84. Aristophon de Pythagoricis ait: "Comedunt olera et aquam in potu sumunt; pediculos et palium atque squalorem nemo alius perferre posset [ERROR: no reftable page:]84. Andron Argiuus, ut ait Aristoteles, per arida Lybię loca absque potu iter agebat [ERROR: no reftable page:]96. Cilices ieiuniis gaudent [ERROR: no reftable page:]96. Vinum modice sumptum firmat ac roborat, immodice, statum mentis euertit; idem de cibo [ERROR: no reftable page:]95. Timon nullum prandii tempus obseruabat [ERROR: no reftable page:]98. Epicureorum in cibo ac potu parcitas [ERROR: no reftable page:]99. Sapores simplices: panis cibarius et aqua. ms-68v

-- KK1-216 --

Simplicibus cibis consuescere salubre est, et impigrum hominem facit [ERROR: no reftable page:]109.
Consilium. Thales facillimum esse aliis moneri dixit [ERROR: no reftable page:]6. Consule non quę suauissima, sed quę sunt optima [ERROR: no reftable page:]8. Quodcunque agere instituis, cunctabundus ac deliberabundus arripe [ERROR: no reftable page:]12. Antequam domo exeas, quid acturus sis, cogita, reuersus, quid egeris 12. Consilium tripartitum: a pręterito, a futuro, a pręsenti [ERROR: no reftable page:]78. Solicite obserua inimicos: primi enim peccata nostra sentiunt [ERROR: no reftable page:]54.
Credulitas. Theophrastus citius credendum dicebat infreni equo quam uerbo incomposito [ERROR: no reftable page:]49. Non facile dexteram iniiciendam [ERROR: no reftable page:]82.
Curiositas. Thales in scrobem incidit, dum sydera speculatur 6.[ERROR: no reftable page:]16. Diogenes mathematicos carpebat, quod solem et lunam et sydera intuentes, quę ante pedes essent negocia, negligerent [ERROR: no reftable page:]56. Ad eum qui de cęlestibus disserebat: "Quando", inquit, "de celo/uenisti?" [ERROR: no reftable page:]57.
Concordia. Antisthenes fratrum, qui essent concordes, conuictum omni pariete dixit esse fortiorem [ERROR: no reftable page:]54. Contraria trifariam diuidit Plato: bona malis, mala malis, neutra malis [ERROR: no reftable page:]38. Naturę contrarię in animalibus: Demophon, pręfectus mensis Alexandri, ad umbram calefiebat, sole rigebat. Andron per loca Lybię absque potu iter agebat [ERROR: no reftable page:]98.
Contemplatio. Xenocrates sępe interdiu meditationi inseruiebat atque unam silentio distribuebat horam [ERROR: no reftable page:]39.
Corpus geometrię ratione constare dixit Plato [ERROR: no reftable page:]35. Corpus [ERROR: no reftable page:]48. Corpora alia concretiones, alia ex quibus concretiones fiunt [ERROR: no reftable page:]103.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.