Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

MATTHEVS
Auaritia. Ve uobis qui comeditis domos uiduarum, orationes longas orantes! Propter hoc amplius accipietis iudicium. Ve uobis qui decimatis mentam etc. et reliquistis iudicium et misericordiam et fidem, excollantes culicem, camellum autem glutientes. Caput XXIII. Auarus abscondit talentum domini in terra, nihil faciens lucri: Metis ubi non seminasti, et congregas ubi non sparsisti. Esuriui, et non dedistis mihi manducare etc. caput XXV. Iudas fur et latro loculos habens, dolet pro effusione unguenti et uendit Dominum suum XXVI. Auaritia Iudam ad proditionem Domini compulit, custodes ad mendacium, ut quem resurrexisse nouerant, sublatum esse dicerent XXVIII. Apostoli et discipuli. Non est discipulus super magistrum etc. Phariseis dicitur: Ideo ipsi iudices uestri erunt. Regina austri in iudicio condemabit insipientes, quia uenit a longe audire sapientiam Salomonis. Dominus extendens manum in discipulos ait: Ecce fratres mei et mater mea XII. Vestri beati oculi quia uident etc. Vobis datum est nosse mysterium Dei XIII. Iudas ex apostolo fit Domini proditor XXVI. Dat eis potestatem curandi, ligandi et soluendi XVIII.

-- --


Adulatio. Pharisei, dum quęrunt Dominum capere in sermone, publice eum laudant, occulte perdere consultant XXII. Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. Quemcunque osculatus fuero, tenete eum XXVI. ms-3v

-- KK1-45 --


Aduersa. Dominus calicem aceipiens gratias egit, ut nos erudiret, quicquid patimur, cum gratiarum actione ferre XXVI. Habitaculum. Domino non fuisse domum neque tugurium neque discipulis eius patet quia interrogant: Vbi uis paremus tibi comedere pascam? XXVI.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.