Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Auaritia. Munera non accipies [ERROR: no reftable page:]13. Mercenario cito soluas [ERROR: no reftable page:]17. Pecuniam fratri non dabis ad usuram [ERROR: no reftable page:]19. Ammonites et Moabites non intrabunt in ecclesiam, quia noluerunt uobis occurrere cum pane et aqua. Non foenerabis ad usuram fratri, sed alieno [ERROR: no reftable page:]20. In uinea proximi comede, nihil efferas; spicas manu conteres, non falce metes [ERROR: no reftable page:]29. Achan tulit de anathemate palium etc. Lapidatur, filii filięque et omnia sua igne comburuntur [ERROR: no reftable page:]31. ms-8v Viri Sochoth er Phanuel negauerunt panem Gedeoni; subuersi poenas dederunt [ERROR: no reftable page:]36. Iudices, filii Samuel, peruerterunt iudicium corrupti muneribus [ERROR: no reftable page:]42. Saul Agag regi capto pepercit et gregibus et uestibus eius contra pręceptum Domini. Hinc penituit Deum ipsum fecisse regem, et scidit regnum Israel ab eo [ERROR: no reftable page:]44. Nabal auaritię simul et ingratitudinis erga Dauid dedisset poenas, nisi prudentia sua occurrisset Abigail, uxor eius, qua iram regis placauit [ERROR: no reftable page:]47. Siba seruus innocentem dominum accusauit defectionis et a rege obtinuit ea quę domini sui erant [ERROR: no reftable page:]53. Aduram ad exigenda tributa missus lapidatur [ERROR: no reftable page:]58. Asa Benadab, regem Syrię, precio corrupit auertitque ab amicicia Baasę ac sibi iunxit [ERROR: no reftable page:]59. Achab uxoris Iezabel nixus consilio occidi fecit Naboth et uineam eius occupauit; ob auaritiam et impietatem plectuntur a Domino [ERROR: no reftable page:]61. Gezi dona ab Heliseo refutata dolens ipse suscepit, sed cum iis et lepram [ERROR: no reftable page:]63. Contra eos qui existimant oportere quemque etiam malis artibus rem quęrere [ERROR: no reftable page:]140. Non sit manus tua porrecta ad accipiendum, ad dandum autem collecta [ERROR: no reftable page:]142. Auarus diues egebit. Diues auarus. Venatio leonis onager in heremo; sic et pascua sunt diuitum pauperes. Vir cupidus et tenax. Item cupidus [ERROR: no reftable page:]144. Est qui multa redimat modico precio, et restituens ea in septuplum [ERROR: no reftable page:]145. Cupidus alieni [ERROR: no reftable page:]146. Auarus [ERROR: no reftable page:]147. Qui aufert panem pauperi [ERROR: no reftable page:]148. Omnes diligunt munera [ERROR: no reftable page:]151. Rapina pauperis in domo nostra. Auaritia. Qui iustificat impium pro muneribus [ERROR: no reftable page:]152. Ve qui prędaris! Non ne et ipse prędaberis? [ERROR: no reftable page:]158. Quare appenditis argentum non in panibus, et laborem uestrum non in saturitate [ERROR: no reftable page:]163. Cum clamaueris, liberent te congregati tui, omnes eos auferet uentus, tollet aura. Propter iniquitatem auaritię eius iratus sum, et percussi eum. Item de auaritia sacerdotum [ERROR: no reftable page:]164. A minore usque ad maiorem auaritię student [ERROR: no reftable page:]168. Idem [ERROR: no reftable page:]169. Populus Israel persuasi a Sedechia seruuos manumiserunt, mox cogente auaritia rursum subiecerunt seruituti [ERROR: no reftable page:]177. Ismael crudelis simul et auarus. LXXX uiros occidit, X seruauit, qui se thesauros habere in agro dixerunt [ERROR: no reftable page:]178. Gladius ad Chaldeos etc., quia terra sculptilium est et in portentis gloriatur [ERROR: no reftable page:]180. Argentum et aurum, in quo confidunt homines, et non est finis acquisitionis eorum etc. [ERROR: no reftable page:]183.
Iniquitas Sodomę pręter cętera: manum egeno et pauperi non porrigebant [ERROR: no reftable page:]187.
Item de auaritia eorum [ERROR: no reftable page:]189.
Lac comedebatis et lanis operiebamini, et quod crassum erat occidebatis, gregem autem
meum non pascebatis [ERROR: no reftable page:]191.
Non comedere morticinum nec captum a bestia, est non rapto uiuere nec de illicitis [ERROR: no reftable page:]196.
Aurum suum et argentum suum fecerunt sibi idola et interierunt [ERROR: no reftable page:]202.
Dilexisti mercedem super omnes areas tritici etc.
[ERROR: no reftable page:]205.
Contra Israel, eo quod uendiderit pro argento iustum et pauperem pro calciamentis.
Iccirco, pro eo quod diripiebatis pauperem et prędam electam tollebatis ab eo, domos
ędificabitis et non habitabitis in eis etc. Accipientes munus et pauperes deprimentes. Audite
hoc, qui conteritis pauperem etc. dicentes, quando transibit messis, et uenundabimus merces
etc. Sequitur poena. Auaritia omnium in capite omnium etc.
[ERROR: no reftable page:]205.
Concupierunt agros et uiolenter tulerunt, er rapuerunt domos. Qui ms-9r
uiolenter tollitis pelles eorum desuper eis et carnem eorum desuper ossibus
eorum etc. Principes eius in muneribus iudicabant, et sacerdotes eius in
mercede docebant, et prophetę eius in pecunia diuinabant [ERROR: no reftable page:]208.
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.