Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

PAVLVS AD CORINTHIOS I
Consortium. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit. Non commisceamini fornicariis huius mundi, auaris, rapacibus, idolatris, maledicis, ebriosis; cum huiusmodi nec cibum sumere. Auferte malum ex uobis ipsis V. Corrumpunt bonos mores colloquia mala XV. AD CORINTHIOS II: Nolite iugum

-- KK1-194 --

ducere cum infidelibus; quę enim participatio iustitię cum iniquitate? etc. VI. AD EFHESIOS: Nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite V. AD THESSALONICENSES II: Subtrahatis uos ab omni fratre ambulante inordinate III. Quod siquis non obedierit uerbo nostro, non commisceamini cum illo, ut confundatur, et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem III. AD TITVM: Hereticum hominem post unam et secundam correptionem deuita III. IOANNIS II: Siquis uenit ad uos, et hanc doctrinam non offert, nolite recipere eum in domum, nec aue ei dixeritis. Qui enim dicit illi aue, communicat operibus eius malignis I. APOCALYPSIS: Angelo Pergami:Non negasti fidem meam, sed habeo aduersum te pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, doctrinam Nicolaitarum II. Exite de illa, populus meus, et ne participes sitis delictorum eius, et de plagis eius non accipiatis XVIII.
Constantia. ACTVVM: Denunciato apostolis ne loquatur in nomine Iesu, respondens: Si iustum est in conspectu Dei uos potius audire quam Deum, iudicate. Non enim possumus quę uidimus et audiuimus non loqui IIII. Orauerunt, ut cum fiducia loquantur uerbum sequentibus signis IIII. Ponuntur in carcere; ab angelo liberati prędicant in templo/increpantur. Petrus respondet: Obedire oportet Deo magis quam hominibus V. Caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis AD ROMANOS V. Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum. Enumeratis beneficiis infert: Quid ergo separabit nos a caritate Christi? etc. VIII. AD CORINTHIOS I : Siquis diligit Deum, hic cognitus est ab eo VIII. Siue ergo manducatis, siue bibitis, uel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite X. Si linguis hominum loquar XIII. Omnia uestra in caritate fiant. Siquis non amat Dominum nostrum Iesum Christum, maranatha XVI. AD GALATAS: Legi mortuus sum, ut Deo uiuam. Viuo autem, iam non ego; uiuit uero in me Christus, qui dilexit me et tradidit se ipsum pro me II. AD ms-62r

-- KK1-195 --

EPHESIOS: Scire etiam supereminentem scientię caritatem Christi III. AD PHILIPPENSES: Mihi enim uiuere Christus est et mori lucrum. Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolui et esse cum Christo, multo melius; permanere autem in carne, necessarium propter uos etc. I. Epaphroditus propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam etc. II. Sed quę mihi fuerunt lucra, hęc arbitratus sum propter Christum detrimenta. Verum tamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, ut et inueniar in illo etc. III. AD THESSALONICENSES I: Caritatem eorum commendat, et ut magis abundent, hortatur IIII. AD THIMOTEVM I: Finis pręcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta I. AD HEBREOS: Hortatur ad caritatem X. Seruiamus placentes Deo cum metu et reuerentia XII. Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo XIII. ACTVVM: Agabo prophetante Paulus ait: Non solum alligari, sed et mori paratus sum pro nomine Iesu XXI. PETRI I: Deum timete II. In omnibus honorificetur Deus IIII. Caritas operit multitudinem peccatorum IIII. IOANNIS I: Perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet IIII. Omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. Hęc est caritas Dei, ut mandata eius custodiamus; et mandata eius grauia non sunt V. IOANNIS II: Et hęc est caritas, ut ambulemus secundum mandata eius I. APOCALYPSIS: Vox engeli: Timete Dominum, et date illi honorem etc. V.
Crudelis. IACOBI: Iudicium sine misericordia fiet illi qui non facit misericordiam II. APOCALYPSIS: Et uidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu XVII. Homicidis et ueneficis pars in stagno ardenti XXI.
Cibus, potus. AD ROMANOS: Qui manducat, non manducantem non spernat, et qui non manducat, manducantem non iudicet. Scio et confido in Domino Iesu, quia nihil commune per ipsum,

-- KK1-196 --

nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est. Si propter cibum frater tuus contristatur, iam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo perdere illum, pro quo Christus mortuus est. Non est enim regnum Dei esca et potus etc. XIIII. AD CORINTHIOS I: Esca autem nos non commendat Deo. Videte ne comedendo immolata idolis offendiculum fiat infirmis. Si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in ęternum, ne fratrem meum scandalizem VIII. AD CORINTHIOS II: Qui autem administrat semen seminanti, et panem ad manducendum pręstabit etc. IX. AD THIMOTEVM I: Omnis creatura Dei bona est, et nihil reiiciendum quod cum gratiarum actione percipitur; sanctificatur enim per uerbum Dei et orationem IIII. Noli adhuc aquam bibere, sed modico uino utere propter stomacum tuum et frequentes tuas infirmitates V. AD TITVM: Omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatę sunt eorum et mens et conscientia I. AD HEBREOS: Prophanus Esau, qui propter unam escam uendidit primogenita sua etc. XII. ACTVVM: Sumebant cibum cum exultatione, collaudantes Deum II. APOCALYPSIS: Ego sitienti dabo de fonte aquę uiuę gratis XXI.

-- --


Celeritas. ACTVVM: Philippus abiens contra meridianum raptus spiritu Domini inuenitur in Azoto VIII.
Curiosus. AD ROMANOS: Tu quis es, qui respondeas Deo? Nunquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus etc. IX. Non plus sapere quam oportet sapere XII. ACTVVM: Libros uanę curiositatis comburunt XIX.
Conuersi. AD ROMANOS: Osee: Vocabo non plebem meam, plebem meam. Israel reliquię saluę fient. Gentes apprehenderunt iustitiam quę est ex fide, Iudei non etc. IX. AD CORINTHIOS II: Deus qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuinationem scientię claritatis Dei, in facie Christi Iesu IIII. AD EPHESIOS: Ostendit eis de quantis malis ad ms-62v

-- KK1-197 --

quale bonum commigrarint ab idolis translati ad Christum II. Reuelatum apostolis esse gentes comparticipes promissionis in Christo Iesu per Euangelium III. Eratis aliquando tenebrę nunc autem lux in Domino. Vt filii lucis ambulate! V. AD COLOSSENSES: Et uos, cum mortui essetis in delictis, et prępucio carnis uestrę conuiuificauit cum illo, donans uobis omnia delicta II. AD THESSALONICENSES I: Conuersi estis ad Deum a simulachris, seruire Deo uiuo et uero, et expectare Filium eius de cęlis etc. I. AD PHILEMONEM: Obsecro te pro meo filio, quem genui in uinculis, Onesimo, qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis etc. I. ACTVVM: Dominus autem augebat numerum eorum qui salui fiebant quotidie in id ipsum II. Conuersi ex Iudeis die una V milia IIII. Augebatur numerus credentium V. Ęthiopem Candacis reginę in uia conuersum Philippus baptizat VIII. Conuersio Pauli IX. Paulo in Ariopago disputante conuersi Dionisius philosophus et Damaris mulier et alii XVII. Conuersio Pauli iterum XXII. Item tertio XXVI.
Consolatio. AD CORINTHIOS II: Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra I. Qui consolatur humiles, consolatus est nos in aduentu Titi VII. AD EPHESIOS: De cętero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia uirtutis eius VI. AD THESSALONICENSES I: Consolati sumus, fratres, in uobis, in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem uestram; quoniam nunc uiuimus, si uos statis in Domino etc. III. Consolamini pusilanimes V. AD HEBREOS: Propter quod remissas manus et soluta genua errigite etc. XII.
Contemplatio. AD PHILIPPENSES: Nostra conuersatio in cęlis est III. APOCALYPSIS: Et cum uidissem eum, cecidi ad pedes eius tanquam mortuus I. Circumcisio cordis in spiritu, non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo est II. AD ROMANOS: Quid profuit circumcisio

-- KK1-198 --

ante baptismum III. Quoniam quidem unus Deus, qui iustificat circumcisionem ex fide et pręputium per fidem III. AD COLOSSENSES: In quo, scilicet Christo, et circumcisi estis circumcisione non manufacta etc. II. ACTVVM: Circumcisionem non esse necessariam fidelibus XV. Paulus assumpsit Thimoteum et circumcidit propter Iudeos XVI. Confitemini alterutrum peccata uestra, et orate pro inuicem et saluemini: IACOBI V. IOANNIS I: Si confiteamur peccata nostra, fidelis est et iustus, ut remittat nobis I.
Communio. AD CORINTHIOS I: Reprehendit eos qui pransi sumebant eucharistiam; demum de eius institutione pertractat. Qui manducat et bibit indigne etc. XI.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.