Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

LVCAS
Consortium. Discipulus petens, ut domum abiens suis renunciet, arguitur; quod fieret illis qui nulla utilitatis gratia, sępe uisitant domos illorum quos in mundo reliquerunt IX.
Constantia. Fluuii impetus non potuit mouere domum supra petram fundatam VI. Constans, cum Iesum sepelierit in monumento cordis sui, aduoluit lapidem claudens aditum perfidię XXIII.
Caritas in Deum. Petrus procidit ad genua Iesu dicens: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum. Relictis omnibus secuti sunt eum V. Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum VII. Fermentum absconditum in satis tribus farinę XIII. Super ms-60r

-- KK1-188 --

pullum posuerunt uestimenta sua et superposuerunt Iesum. Et illo exeunte substernebant uestimenta sua in uia XIX. Domine, tecum paratus sum in carcerem et in mortem ire. Petrus sequebatur a longe et ingressus est atrium XXII. Surgens cucurrit ad monumentum et procumbens uidit linteamenta sola posita. Non ne cor nostrum ardens erat in nobis, dum loqueretur in uia et aperiret nobis Scripturas XXIIII.
Crudelis. Genimina uiperarum III. Sacerdos et Leuita uulnerati iacentis in uia non sunt miserti, sed uiso illo pręterierunt X. Ve uobis qui ędificatis monumenta prophetarum etc. XI. Hierusalem Hierusalem, quę occidis prophetas, et lapidas eos qui mittuntur ad te XIII.
Cibus, potus. Ioannes Baptista uinum et siceram non bibet. et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suę I. Ieiunabat Dominus cum tentatorem uicit, ostendens, quod ei qui se uult ad pugnas tentationum accingere, sobrietas est necessaria.. Ieiunium possibilitati proportionandum. Non in solo pane uiuit homo. Cum fames esset in terra, corui facti sunt iusto cibi ministri, qui consueuerunt aliorum pabula usurpare IIII. Quare discipuli Domini non ieiunant. Ieiunium duplex: tribulationis, ad propiciandum Deum; gaudii, cum spiritalium contemplatione fastidimus carnalia V. Discipuli confricantes manibus spicas manducant. Beati qui nunc esuritis, quoniam saturabimini. Basilius de abstinentia VI. Panem nostrum quotidianum da nobis hodie XI. Accepto calice Dominus gratias egit et item accepto pane, instruens nos exemplo XXII.
Conuersi. Et erunt praua in directa et aspera in uias planas. Potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahę III. In diebus Helię occupauit fames populum Israel, id est exinanitio uerbi Dei; uenit propheta ad uiduam, de qua dicitur: Multi filii desertę magis quam eius quę habet uirum; et panem illi multiplicauit IIII. Demoniacus habitans in monumentis et sanatus a Iesu, signat gentes conuersas ad Iesum. Emoroissa tangens Iesum sanatur:

-- KK1-189 --

gentilis populus credens saluatur VIII. Cum eiecisset demonium, locutus est mutus et admiratę sunt turbę XI. Ignem ueni mittere in terram, et quid uolo nisi ut accendatur? Non pacem, sed separationem etc. Erunt quinque in domo una diuisi, tres in duos, et duo in tres XII. Ecce sunt nouissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant nouissimi XIII. Exi cito in plateas et uicos ciuitatis, et pauperes, ac debiles, et cęcos, et claudos introduc huc. Exi in uias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea XIIII. Filius, cum prodegisset bona et esuriret, reuersus est ad patrem, et accepit stolam, annulum, calciamenta, uitulum, id est baptismum, fidei

-- --

uinculum, euangelizandi potestatem et sumendi eucharistiam. Inuidit frater maior, id est Iudeus etc. XV. Gentiles signati per Lazarum pauperem XVI. Cęcus secus uiam clamans ad Iesum XVIIII. Zacheus pusillus sicomorum ascendens ut uideat Iesum. Pullus ab apostolis solutus et adductus ad Iesum XIX. Symon Cyreneus ferens crucem post Iesum. Latro in cruce. Centurio iuxta crucem: conuersi ac confitentes XXIII.
Communio. Christus tactu sanauit leprosum; ipsius enim sacra caro est purgatiua et uitam tribuens V. Puellę a morte suscitatę iubet Dominus dari cibum: ut scias etiam post mortiferas operationes penitentibus non denegrandam comunionem VIII. Beatus qui manducabit panem in regno Dei. Homo quidam fecit cęnam magnam XIIII. Adducite uitulum saginatum et occidite, id est occisum prędicate ut credentes epulentur XV. Pater familias intellectus, amphora aquę id est baptismo purificatns, parat diuersorium, in quo Dominus dignatur manducare pasca cum discipulis. Accepto calice et pane gratias egit et benedixit etc. XXII. Disce autem qualiter decet edere corpus Christi, in memoriam scilicet obedientię Christi usque ad mortem. Item quid operatur in nobis sanguis Christi? Quare uinum aqua miscetur? Quare primo datur panis? Quid significet fractio panis? Filium hominis tradit, non Iudeis, sed peccatoribus membris suis, qui ad mensam Domini indignus accedit XXII. Mulieres ualde diluculo ms-60v

-- KK1-190 --

accedunt ad monumentum. Et tu discussis uitiorum tenebris ad Domini corpus accedas, cum odore aromatum appropinquato ad monumentum, id est ad altare Dei cum suauitate uirtutum et orationum. In fractione panis cognouerunt Dominum quorum ante oculi tenebantur, ne agnoscerent eum. Igitur sacrum panem sumentibus illustrantur mentis oculi XXIIIII.
Confessio. Vt reuelentur ex multis cordibus cogitationes. ORIGENES: Cogitationes etiam malę in hominibus erant; quę propterea reuelatę sunt, ut occideret eas ille qui pro nobis mortuus est etc. Si enim reuelauerimus peccata nostra non solum Deo, sed his qui possunt mederi uulneribus nostris, delebuntur peccata nostra II. Pater, peccaui in cęlum et coram te; iam non sum dignus uocari filius tuus. Post hanc confessionem benigne suscipi meruit a patre XV. Decem leprosis iussit Iesus, ut ostenderent se sacerdotibus, et dum irent, mundati sunt XVII. Circumcisio in signum distinctionis, donec promissum Abrahę fuit impletum; tollitur signum et succedit baptismus I. Die octauo Dominus circumcisus. Circumcisio fuit signum futuri per Christum baptismi II.
Contemplatio. Contemplatiua uita exprimitur per Mariam, actiua per Martham X.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.