Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

VITĘ PLVTARCHI
Bellum. Lygurgi lex prohibet in eosdem hostes militare, ne sepius repugnantes efficiantur bellicosi [ERROR: no reftable page:]12. Non licebat inscribi in sepulchrum nisi eius qui fortiter in bello occubuisset [ERROR: no reftable page:]14. Ante pugnam et pericula subeunda, deos consulere mos erat [ERROR: no reftable page:]47. Marius ad temere dimicandum cogi non poterat [ERROR: no reftable page:]137. Ingenium plus posse quam uires. Sertorius ingenio confecit, quod armis non potuit [ERROR: no reftable page:]144. Noctu pugnare apud Parthos religiosum [ERROR: no reftable page:]24. Mos in militia emerenda [ERROR: no reftable page:]33. Quando bellum gerendum [ERROR: no reftable page:]62. Thoraces Demetrio ex Cypro allati, quos cathapultę ictus offendere non poterat [ERROR: no reftable page:]97. Falluntur reges, qui uitam beatam putant bella tractare [ERROR: no reftable page:]103. Macedonum exercitum sublato Alexandro simile esse Cyclopi excęcato [ERROR: no reftable page:]123. Plato ter in militiam profectus [ERROR: no reftable page:]136.
Bruta. Vultur inter uolucres innocentissimus [ERROR: no reftable page:]6. Bucephalus, equus Alexandri [ERROR: no reftable page:]41.

-- KK1-133 --


Bonitas. Pedaretus non electus in numero trecentorum lętatus dicitu r, quod trecentos se meliores ciuitas haberet. Brasidę mater filium efferentibus prę cęteris, bonum fuisse assensit, sed multos Lacedemone illo esse meliores dixit. Qui melior erat, non qui fortior, principem constituebant [ERROR: no reftable page:]14. Virtus facit, ut non solum opera laudentur, sed etiam ametur autor [ERROR: no reftable page:]50. Aristidis constantia, modestia, ęquitas [ERROR: no reftable page:]86. Aristides cognominatus iustus. Virtute nihil pulchrius. Aristidi uirtus peperit inuidiam [ERROR: no reftable page:]87. Cato neminem bonum laudari passus, nisi id communi

-- --

utilitati iunctum esset [ERROR: no reftable page:]94. Virtus fortuna fortior [ERROR: no reftable page:]143. Agesilaus morum suorum conscius frequens in publico fuit [ERROR: no reftable page:]29. Xenocrates optimus [ERROR: no reftable page:]62. Si Cato Roma non indigeat, Romam tamen indigere Catone [ERROR: no reftable page:]67. Siracusis et boni optimi et mali pessimi [ERROR: no reftable page:]78. Honestas per se ipsam expetenda [ERROR: no reftable page:]86. Virtutes gloria sequitur, uoluptates dolor [ERROR: no reftable page:]137.

Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1480]: Repertorium, versio electronica, Verborum 315700, ed. Branimir Glavicic [genus: prosa oratio - loci communes] [numerus verborum] [marul-mar-repert.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.