Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Sizgoric, JurajMarulic, MarkoMihetic, AmbrozTideo AcciariniAndrea Banda di VeronaHilarion di VicenzaRaffaele ZovenzoniGiliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477]: Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica, 1585 versus, verborum 10077, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - carmen; poesis - elegia] [numerus verborum] [sisgor-g-eleg.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Maius
Pulcher Maius adest roseo comitatus odore
Festaque formosus splendida Maius habet.
Florida lux Mais semper celebranda Calendis,
Hec tamen electis festa duobus erit.
Tercia lux mensis festum solenne datura est,
Qua fuit inuentum luce salutis opus
Electosque docens Christus uolitauit in altum
Talis et est toto festus in orbe dies.
Filius eterni residendo patris in arce
Flantis in aduentu gaudia mira dedit.
Nomina trina dei uenerantur cuncta creantis,
Est tamen eternus unus in orbe deus.
Est quoque magna nimis sacri ueneratio festi,
Quo colitur celso uictima plena deo.
Vade retro

Vade porro


Sizgoric, JurajMarulic, MarkoMihetic, AmbrozTideo AcciariniAndrea Banda di VeronaHilarion di VicenzaRaffaele ZovenzoniGiliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477]: Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica, 1585 versus, verborum 10077, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - carmen; poesis - elegia] [numerus verborum] [sisgor-g-eleg.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.