Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Sizgoric, JurajMarulic, MarkoMihetic, AmbrozTideo AcciariniAndrea Banda di VeronaHilarion di VicenzaRaffaele ZovenzoniGiliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477]: Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica, 1585 versus, verborum 10077, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - carmen; poesis - elegia] [numerus verborum] [sisgor-g-eleg.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Andreas Banda Veronensis
Vir celebrande, tuo nimium sum captus amore,
Cogor et ipse loqui, cogit et imus amor.
Nec mirere, precor, si te, doctissime, temptat
Visere cum raucis nostra Thalia sonis.
Hoc poscunt dotes, quibus en, celeberrime, fulges,
Hoc poscit uirtus ingeniumque tuum,
Hoc probitas, mores, generosa modestia uultus,
Eternos reddunt cetera queque uiros.
Me quoque constringit ueneranda caterua sororum,
Que primos haustus ante dedere mihi,
Que bene cantanti lauri cessere coronam
Et uatem plausu te petiere suo.
Sunt igitur merito data sunt tibi premia uatum
Omnia, que doctis sunt tribuenda uiris.
Nouisti elloquii, doctissime, flumina et artem,
Elloquio terso Tullius alter ades.
Scit uariis cantare modis tua docta Camoena,
Orpheus es dulci tu uel Apollo sono.
Inque tuo sunt iura simul sacra corde locata
Iureque consulti tu quoque nomen habes.
Nuper es et palmam tam forti Marte secutus,
Vt celebret nomem candida fama tuum.
Gaudeat Illyricus tractus tua cara simulque
Preclaro nato Sibenicena parens.
Te manet atque cupit propriis amplectier ulnis
Aduentuque tuo tota serena micat.
Clarum oratorem, clarum mamet illa poetam,
Doctorem expectat te radiata nouum.
Perge igitur foelix, foelici et sydere rerum
In patriamque ferat prosperitate parens.
Deprecor, aspirent uenti, cum uela per equor
Tendes cumque undis credita nauis erit.
Iamque uale, et tandem tua numina uota secundent
Atque aliquando uelis tu memor esse mei.
Vade retro

Vade porro


Sizgoric, JurajMarulic, MarkoMihetic, AmbrozTideo AcciariniAndrea Banda di VeronaHilarion di VicenzaRaffaele ZovenzoniGiliberto Grineo (c. 1445-1509?; 1450-1524; c. 1420-post 1487) [1477]: Elegiarum et carminum libri tres, versio electronica, 1585 versus, verborum 10077, ed. Veljko Gortan [genus: poesis - carmen; poesis - elegia] [numerus verborum] [sisgor-g-eleg.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.