Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1477, Split]: Carmina Latina, versio electronica, 2206 versus, verborum 14802, ed. Bratislav Lucin ; Darko Novakovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [numerus verborum] [marul-mar-carmina.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Domino Ioanni Baptistę de Molino Spalati prętori bene merito
Qui Christum profudit aqua Baptista uocatur
Atque eadem noster nomina prętor habet.
Alter sanctus erat, iustus nunc dicitur alter:
Ergo ut nominibus, sunt ita laude pares.
Illius est merces cęlum; speramus et istum
Consortem cęli participemque fore.
Tale bonum capiet, cum terram liquerit olim,
Sed iuuat et terras ut colat ipse diu.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1477, Split]: Carmina Latina, versio electronica, 2206 versus, verborum 14802, ed. Bratislav Lucin ; Darko Novakovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [numerus verborum] [marul-mar-carmina.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.