Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1477, Split]: Carmina Latina, versio electronica, 2206 versus, verborum 14802, ed. Bratislav Lucin ; Darko Novakovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [numerus verborum] [marul-mar-carmina.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quod omnia prospera sperare liceat Andrea Gritto Venetorum principe
Spirabit faciles Venetis pater Eolus auras
Neptunusque fauens ęquora tuta dabit;
Flaua Ceres fruges et dulces Bromius uuas
Incipient larga suppeditare manu;
Ditabit merces quęstu Mercurius amplo:
Hic etenim lucris fertur adesse deus;
Pręstabit claros uicto Mars hoste triumphos
Et Venetum domitus uiribus orbis erit.
Annuet his magni magnus regnator Olympi
Et rata, quę fieri uiderit, esse uolet.
Nil non sperandum est Andrea principe Gritto,
Omnes quem pariter diique hominesque colunt.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1477, Split]: Carmina Latina, versio electronica, 2206 versus, verborum 14802, ed. Bratislav Lucin ; Darko Novakovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [numerus verborum] [marul-mar-carmina.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.