Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1477, Split]: Carmina Latina, versio electronica, 2206 versus, verborum 14802, ed. Bratislav Lucin ; Darko Novakovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [numerus verborum] [marul-mar-carmina.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ad Thomam Chrancum
Nondum bis geminum memorant tua tempora lustrum,
Tandem maturos ędis ab ore sonos.
Sed non est coepisse satis: persistere oportet
Quisquis par magnis uatibus esse cupit.
Perge igitur multisque tuis comes ire memento
Vsque ad Pierii culmina, Chrance, iugi.
Carmina cum Musis tibi tunc dictabit Apollo,
Quę pręsens ętas posteriorque leget.
Ergo primitias frugum, iucunde, tuarum
Ad iustam messem crescere, Chrance, sine.
Ore rudi culicem cecinit Maro, mox tamen idem
Arma uirum miris retulit ille modis.
Post ranas muresque suos diuinus Homerus
Victurum sęclis omnibus egit opus.
Nemo repente fuit sat magno dignus honore,
Grandescitque suo planta nouella die,
Quęque humili raras gestabat stipite frondes,
Iam pandit ramos fertque sub astra caput.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1477, Split]: Carmina Latina, versio electronica, 2206 versus, verborum 14802, ed. Bratislav Lucin ; Darko Novakovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [numerus verborum] [marul-mar-carmina.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.