Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1477, Split]: Carmina Latina, versio electronica, 2206 versus, verborum 14802, ed. Bratislav Lucin ; Darko Novakovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [numerus verborum] [marul-mar-carmina.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ad Franciscum Martiniacum
Nascenti, Francisce, tibi risere Camenę
Porrexitque suam lętus Apollo lyram,
Et tua ter sacra lustrans cunabula lauro
Ter quoque Castaliis illa rigauit aquis.
Hinc nondum puber, sed adhuc puerilibus annis,
Ędis iam Siculo carmina digna sene.
Si fera maturum Lachesis tibi uoluerit ęuum,
Aoniam flabis forsan et ipse tubam
Atque cothurnatis pedibus comitabere uatem
Qui profugos Troas, qui canit arma uirum.
Viue igitur, sed uiue diu, ne nostra uetustis
Inuideant semper sęcula temporibus,
Ne semper uictam doleat se fama nepotum,
Te tandem sed auis pręferat et proauis.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1477, Split]: Carmina Latina, versio electronica, 2206 versus, verborum 14802, ed. Bratislav Lucin ; Darko Novakovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [numerus verborum] [marul-mar-carmina.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.