Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1477, Split]: Carmina Latina, versio electronica, 2206 versus, verborum 14802, ed. Bratislav Lucin ; Darko Novakovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [numerus verborum] [marul-mar-carmina.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ad Nicolaum sibi carissimum
Si modo tanta foret dicendi copia nobis
Quantam iudicio dicor habere tuo,
Horrida sanguinei canerem nunc pręlia Martis
Atque coturnato bella cruenta pede.
Non ea, sed potius quantum te pectore fixi,
Me quoque tu quantum diligis ex animo,
Hoc arguta meę resonarent plectra Camenę
Tamque pium nobis extrueretur opus.
Pasiphes generi iuuenisque Ixione nati
Esset, crede mihi, non mage notus amor. 10
Sed licet aut sacrę faueant mihi numina Cyrrhę
Siue colit Nysę qui iuga celsa deus,
Effari, Nicolae, tamen non carmine possem
Quam mihi sit nostrum dulce sodalicium.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1477, Split]: Carmina Latina, versio electronica, 2206 versus, verborum 14802, ed. Bratislav Lucin ; Darko Novakovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [numerus verborum] [marul-mar-carmina.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.