Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Marulic, Marko (1450-1524) [1477, Split]: Carmina Latina, versio electronica, 2206 versus, verborum 14802, ed. Bratislav Lucin ; Darko Novakovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [numerus verborum] [marul-mar-carmina.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Matthias
Iste tribus Iudę Bethlemi natus in urbe Implet apostolicum sorte datus numerum, De medio quoniam sublato nomine Iudę, Iudę, qui Dominum uendidit ęre suum. Cum tamen e geminis foret unus sufficiendus, Visa est Matthiam sors cecidisse super. Explicat hic Christi Iudea per oppida leges Nil metuens Domini iussa sequendo sui. Inter discipulos iam post miracula claro Mors equidem soli non uiolenta fuit. Sunt quoque qui dicant Romano more securi Postremo iussum supposuisse caput. Ossa prius Romam, Treuerim translata deinde: Cęlesti fruitur spiritus ipse bono. Obiit anno a Dominica passione XLVII.
Marulic, Marko (1450-1524) [1477, Split]: Carmina Latina, versio electronica, 2206 versus, verborum 14802, ed. Bratislav Lucin ; Darko Novakovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [numerus verborum] [marul-mar-carmina.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.