Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Marulic, Marko (1450-1524) [1477, Split]: Carmina Latina, versio electronica, 2206 versus, verborum 14802, ed. Bratislav Lucin ; Darko Novakovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [numerus verborum] [marul-mar-carmina.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

De duodecim apostolis
Petrus
Primus apostolici coetus in sede locatus
Petrus, Christe, Tuę pręfuit ecclesię.
Multos ad sacrum tandem baptisma receptos
Abluit et uiua purificauit aqua.
Claudo inopique simul nummos atque ęra petenti
Ęs certe nullum pauper et ipse dedit,
Sed, dare quod nemo locupletum sufficit unquam,
Concessit sano protinus ire pede.
Tunc quoque non pauci, multoque stupore repleti,
Haustam de sancto fonte bibere fidem.
Ipse sed eiectus Solymas post terga reliquit
Atque adiit gentes, Hieroboame, tuas.
Ingessit maledicta mago tunc forte Symoni,
Qui studio foedę ductus auaritię
Diuinum donum uenale putabat et eius
Esse emptor cupiit uenditor ut fieret.
Si uis tanto igitur non execrarier ore,
Nec tribuas precio sacra nec accipias.
Hinc Lyddam ueniens Aeneam curat hiantem
Vi morbi nodis membra soluta suis.
Tabitha mox Ioppe fato collapsa resurgit
Atque iterum illius uiuere coepit ope.
Post hęc Cęsareę Cornelius incipit illi
Gentili posita credere perfidia.
Inde abiens Petrus sanctam remeauit ad urbem,
Carcere ubi clausus ferrea uincla tulit.
Sed miserante Deo tali se clade redemptum
Protinus angelica uidit ut ille manu,
Perrexit Romam magiaque dolisque Symonem
Armatum uicit fortior ipse fide.
Hic est ille Symon quem iam damnauerat ipse,
Vt dixi, cupidum non fidei, sed opum.
Tum demum lustris Romę iam quinque peractis
Immeritam subiit rege iubente crucem.
Cerne tamen quantum sese deiecerit ultro:
»Me uerso ad terram figite«, ait, »capite;
Haud ita sum dignus perferre patibula mortis
Vt quondam Dominum nosco tulisse meum.«
Vertice prono igitur pendens pedibusque supinis
Sustinuit poenas martyriique necem.
Occubuit corpus, petit ardua spiritus astra:
Incipit hic Domino charior esse suo.
Passus est anno a Dominica passione XXXVII.
Andreas
Andreas, Petri quondam germanus et idem
Discipulus Christi sicut et ille bonus,
Achaię populos docuit; mox ponere iussit
Plurima iam noto templa dicanda Deo.
Hunc Egea furens crudeli uerbere cęsum
Constituit turpi morte necare crucis
Vanos esse deos dicentem quos colit ipse,
Vtque uni Christo uota precesque daret.
Semper quippe pio monitori irascitur ille
Obdurat uitio qui nimis ipse suo.
Andreas biduum pendens pręcepta salutis
Auribus arrectis excipienda dabat.
Plebs miserata uirum certę subducere morti
Cum tandem uellet uel simul ipsa mori,
Non tulit id sanctus finemque petendo laborum
Orauit, cassę nec rediere preces.
Nanque animam multo perfusus lumine spirans
Tradidit hanc Domino protinus ipse suo.
Exanimes artus Egeę pręsidis uxor
Maximilla tegens contumulauit humo.
O male dissimili mulier coniuncta marito,
Te docuit pietas, impius ille fuit!
Impietas poenam, pietas solatia carpet:
Quam quis habere uolet, pręmia consideret.
Iste necem tandem Patrarum passus in urbe
Viuit in ętheriis iam sine fine plagis.
Passus est anno a Dominica passione XLVII.
Philippus
Audax in Scythica docuit regione Philippus
Et multos Christo subdidit ille suo
Atque ibi bis deno transacti temporis anno
Ducitur ad Martis templa prophana dei.
Stabat marmoreo bellator corpore Mauors,
Armis terribilis, fronte oculisque minax.
Huic dare thura deo dum cogitur ipse Philippus,
Ingens ex aditis prodiit ecce draco
Insiliensque duos rabido ferit ore tribunos
Pręsulis et natum continuoque necat.
Tabificus reliquos infecit anhelitus hydri
Compulit et sancto credere uelle uiro.
Cuius tunc iussu frangunt simulachra coluntque
Erectam Christi, signa uerenda, crucem.
O uerę fidei uis grandis: corpora surgunt
Mortua quę fuerant, quę malesana, ualent!
Tunc et apostolicis parens fera bestia iussis
Excessit illo nil nocitura loco.
Gentibus his tandem recedentibus inde Philippus
Finibus Asiacis se positurus abit
Extirpare uolens Ebionis dogma putantis
Carnem non ueram, Christe, fuisse Tuam.
Hieropoli Phrygię post hęc comprensus in urbe
Bis septem ętatis lustra senilis agens,
Nil metuens dum uera docet, crucifigitur ergo
Et multo lapidum uerbere fractus obit.
Illic illius sunt condita membra sepulchro,
Ast animus cęli regna superna tenet.
Passus est anno a Dominica passione XVIIII.
Bartholomęus
Regia progenies Indorum Bartholomęus,
Sponte tamen seruus, maxime Christe, Tuus:
Vsque adeo seruire Tibi quam sceptra tenere
Pręstat et innumeris imperitare uiris.
Rura Lycaonię celeri percurrere gressu
Et quondam patrios pergit obire lares
Vt tam longinquis orbis Te nunciet oris
Et doceat sanctam sub Tua signa fidem.
Iccirco his ipsis patrio conuersa relatu
Matthei studuit scripta legenda dare.
Affuit et uirtus: ipso simulachra deorum
Adueniente silent et reuoluta ruunt.
Ipsius iussu demon conterritus illos
Effugiens artus quos cruciabat abit.
Ipso orante simul Polemi filia regis
Vesanę mentis deposuit uitium.
Hoc mouit regem et credens baptisma recępit
Et baptizari compulit inde suos.
Tam multis fidei subiectis Bartholomęus
Impiger Armenię protinus arua petit.
Albanum ueniens patitur tormenta tyranni
Sacrilegi Astragis barbariceque feri,
Qui uiuo pellem, uiuo caput abstulit idem:
Constanti inuictus perstitit ille fide.
Hęc igitur passus superata morte beatas
Ingreditur gaudens Te duce, Christe, domos.
Passus est anno a Dominica passione XLVII.
Iacobus Zebedei
Ipse Zebedei Iacobus filius olim,
Nunc factus magni filius ecce Dei,
Et Samaritanis Christum simul et Solymitis
Prędicat et quę sint inde tenenda docet.
Transit ad Hispanos atque his monstrauit Iesum,
Mox repetit fines, gens recutita, tuos.
In quibus Hermogenem sibi subdidit atque Philetum,
Qui freti magicę uiribus artis erant.
Iudeos etiam lustralibus abluit undis:
Hinc Abiatari pertulit inuidiam.
Ipse Abiatarus mitris et honore superbus
Discipulis Christi durus et asper erat.
Hic igitur uerbis regem induxit Herodem
Innocuum ut rigido disecet ense caput.
Nec tamen iste necem sanctus passurus iniquam
Immemor officii uel pietatis erat:
Dum trahitur, quendam tristi langore leuauit
Conspexit media quem recubare uia.
Post hęc occisi rapuit Hispania corpus:
Spiritus ętheria lętus in arce sedet.
Passus est anno a Dominica passione X.
Ioannes
Iacobi frater cęlebs et uirgo Ioannes,
Charus prę cunctis, optime Christe, Tibi,
Ille uolans summi super ardua culmina cęli
»Verbum In Principio« uidit et exposuit.
Commemorans pia gesta sui Dominique Deique
Veridico clarus fulget euangelio.
Ex Epheso Romam tractus feruente nequiuit
Lędi oleo: lętus, dum coqueretur, erat.
Exulat in Pathmo, cecinit tunc multa futura
Diuino edoctus rite ministerio.
Inde Ephesum rediens Drusianam suscitat, ipsum
Cratonem Christo fecit habere fidem.
Credidit hic gemmas quas dudum fregerat ipse
Sanatas cernens illius esse manu.
Inde duos iuuenes conuersos forte Ioannes
Pauperibus gazam qui tribuere suam
Vt uidit tristes, formans de sentibus aurum,
De scrupis gemmas fecit utrique satis.
Ast illi uisis moniti post fata loquentis
Se male diuitias concupiisse dolent
Atque iterum temnunt. Penitentes suscipit ipse
Et monet inceptam firmius ire uiam,
Spernere terrenas res omnes, quęrere regnum
Promisit Dominus quod dare pauperibus.
Tunc pedibus calcauit opes uersisque priorem
Continuo rebus restituit faciem.
Balneaque ingressus nota impietate Cherintum
Protinus ut uidit, retulit inde pedem
Et: »Fugiamus«, ait, »ne nos domus ista ruina
Opprimat in cuius parte Cherintus adest.«
Post hęc orando subuertit templa Dianę,
Quique aderant uero se dedidere Deo.
Mox Aristodemo propinante antistite uirus
Hausit inoffensis, res noua, uisceribus.
Corpora quin etiam tali consumpta ueneno
Pristino uitę reddidit officio.
Antistes cernens, cernens miracula consul
Cumque his accipiunt cętera turba fidem.
Ipse autem tempus durauit ad usque Traiani
Vnus cuncta Asię sacra sacella regens.
Annos huic centum minus uno contulit ętas,
Ętatem uiuit sed modo perpetuam.
Obiit anno a Dominica passione LXVIII.
Thomas Didymus
Didymus ipse Medos, Hyrcanos, Bragmanas idem
Persasque et Parthos Armeniosque docet.
Gondophorum regem credentem fonte perenni
Lauit: res miras credidit ille uidens.
Tum pręter puerorum coetus ac mulierum
Sunt hominum pariter milia lota nouem.
Sed, magis extremos postquam transiuit ad Indos,
Lauit, qui Christo dona tulere, magos,
Atque oculis captam Synticem cernere fecit,
Reginęque simul sacra lauacra dedit.
Illa minus fidi thalamos uitare mariti
Coepit et immundum, foemina munda, thorum.
Causa patet: nimia tunc rex excanduit ira,
Suppliciis Thomam uexat et excruciat.
Carcere concludit cęlibem, super igne micante
Nudato cogit protinus ire pede,
Mittit in ardentes flammas; tamen ipse superstes
Commendat Domino se sine fine suo.
Mox, ut adoraret Phoebi simulachra, iubetur,
In cinerem Phoebus sed reuolutus abit.
Turba sacerdotum tumidas exarsit in iras
Et sanctum perimunt confodiendo uirum.
Monstrauere suas uires pręstare deorum
Viribus: hi pugnant, Phoebus at ipse iacet.
En diuum uirtus uotis et thure colenda,
Quando suis famulis est minus illa potens!
Vis tamen ista uiri potuit discerpere corpus,
Non potuit stabilem tempus in omne fidem.
Hac animo magno defensa, Didyme, uictor
Pręmia de Domini nunc capis ampla manu.
Vrbs Edessa quidem corpus ueneratur et ossa,
Spiritus angelico gaudet adesse choro.
Passus est anno a Dominica passione XLVII.
Mattheus
Mattheus, hic Leui quondam cognomine dictus,
Diuinum Christi scripsit euangelium.
Hic in Iudea doctrinę semina sanctę
In Macedum campos sparsit et Ęthiopum.
Metropolis Nadabar circumdata moenibus altis
Stabat, diues opum, Marte uirisque potens.
Hunc eunuchus ibi quem iam baptisma Philippi
Abluerat proprio suscipit hospitio.
Ex urbe hac igitur Zaroem Zaroisque sodalem
Ille Arphaxatum fecit abire procul
Euicit quoniam certantes carmine diro:
Illinc exactos Persidis ora tulit.
Egippi regis natum de morte redemptum
Restituit uitę restituitque patri.
Id dum miratur, regis mens credula fecit
Tunc baptizari seque suosque simul.
Hirthacus at regni post hęc successor amore
Egippo natę captus Iphigenię,
Dum sibi coniugio, sed frustra, posceret illam
(Nanque erat hęc Christo uirgo dicata Deo),
Iratus sancto, qui iam sacrauerat ipsam,
Transadigi orantis cuspide terga iubet.
Atque ita iustitiam retinens uitamque relinquens
Mattheus uitę dona perennis habet.
Passus est anno a Dominica passione XVII.
Iacobus Alphei
Alpheo genitore satus, cognomine Iustus
Moribus atque suis, hic Iacobus erat.
Extitit hic Dominęque nepos Dominique minister,
Sed Domini frater dictus ob effigiem.
Natus erat sanctus, sed sanctus coepit haberi
Cum coepit dubios promere barba pilos.
Carnibus abstinuit nec uini pocula sumpsit,
Nullo illi placuit tempore tonsa coma.
Non unguenta quidem fuerant nec balnea curę,
Sed sine fraude fides et sine labe pudor.
Huic licuit soli sanctorum sancta subire,
Hunc quę uelabat linea uestis erat.
Orandi huic usus submisso poplite creber
Callorum adduxit duritiem genibus.
Tempore quo calicem diuinaque pocula sumpsit,
Vllos esurum se negat esse cibos
Donec post dura Christum supplicia mortis
Surrexisse suo nouerit a tumulo.
Exurgens igitur Dominus se reddidit illi
Paneque porrecto: »Vescere, frater«, ait,
»Ipse ego quippe tuus deuicta morte magister
Iam uiuo uacuum destituens tumulum.«
Post hęc crudeles Albino autore Leuitę
Exercere odiis constituere pium.
Vt neget esse Dei Christum de germine natum,
Vrgent, impellunt uiribus atque minis.
Cum tamen in cassum conatus cęderet omnis,
Irati insontem perdere morte parant.
Intorquent lapides et multis ictibus illum
Deturbant alto deiiciuntque loco.
Voluebatur humi confractis cruribus orans
Ignoscique suis hostibus usque petens,
Vt ueri ignaris; orantis fuste cerebrum
Percussum excutiunt: sic obit ille diem.
Tanta autem pietas fuit illi et gratia uitę
(Si quid Iosepho credere teste licet)
Illius ut propter cędem deleta putauit
Hebrea gens urbis tecta fuisse suę.
Martyrii lętus nunc tempora cincta corona
Ostentans Christo iungitur ille suo.
Passus est anno a Dominica passione XXXI.
Symon et Iudas
Thadeus est Iudas dictus, Symon ipse Zelotes,
Iacobi Iusti frater uterque fuit.
Thadeus in Mediam Domino mandante recedens
Abagari regis iussit abire lepram.
Indeque profectus genti quoque prędicat illi
Tygris et Euphratis quę cohibetur aquis.
Instruit et populos rapidi qui littora Ponti
Longa tenent, Asię qui quoque rura colunt.
Persidis hinc terras peragrant cum fratre Symone
Atque pio subdunt milia multa iugo.
Inter quos etiam regem Babilonia cuius =
Paruit imperio, nomine Vardachium:
Non ipsum solum, sed qui quoque terga sequuntur
Quique latus cingunt quique pręire solent.
At postquam est urbis Senarię ad moenia uentum,
Sunt iussi uanis sacrificare deis.
Ecce autem templum: uix succedentibus illis
Imo saxa ruunt effigiata solo
Nec falsi potuere dei consistere coram
Illis qui ueri signa tulere Dei.
Turba sacerdotum subito commota furore
Inuadunt sanctos et laniando necant.
Sed nil proficiunt: terra simulachra iacebant,
At sanctos cęli regia celsa tenet.
Passi sunt anno a Dominica passione XLVII.
Matthias
Iste tribus Iudę Bethlemi natus in urbe
Implet apostolicum sorte datus numerum,
De medio quoniam sublato nomine Iudę,
Iudę, qui Dominum uendidit ęre suum.
Cum tamen e geminis foret unus sufficiendus,
Visa est Matthiam sors cecidisse super.
Explicat hic Christi Iudea per oppida leges
Nil metuens Domini iussa sequendo sui.
Inter discipulos iam post miracula claro
Mors equidem soli non uiolenta fuit.
Sunt quoque qui dicant Romano more securi
Postremo iussum supposuisse caput.
Ossa prius Romam, Treuerim translata deinde:
Cęlesti fruitur spiritus ipse bono.
Obiit anno a Dominica passione XLVII.
Paulus
Ante quidem Saulus, Paulus post nomine dictus,
Ex Beniamina prodiit iste tribu.
Ciuis erat quondam Iudeę Giscalis urbis,
Nunc ciuis regni, Christe beate, Tui.
Illum tu, quoniam malefida mente furentem,
Contrita subito uerbere fronte domas.
Quique lupus fuerat, posthac mutatus in agnum,
Inter oues coepit se numerare Tuas.
Electum uas, Christe, Tibi de uase prophano
Factus portauit nomen ubique Tuum.
Dignus apostolici iam tandem iuris honore
Iudeis aperit allophylisque fidem.
Conuerso demum Paulo proconsule Cypri
Credentis Pauli nomina Saulus habet.
Difficile est dictu fuerit quam sedulus idem,
Quam fugiens oci, quamque laboris amans,
Quot loca quotque urbes peragrans terraque marique
Officio fuerit functus apostolico,
Quotque homines idem puro baptismate lauit,
Vel quam scribendi solicitauit opus.
Dicitur illius monitis Dionysius olim
Diuinum humano pręposuisse sophos.
Ille Elymam fecit, magica ne falleret arte,
Integris oculis cernere posse nihil.
Insanam uatem prędicentemque futura
Spiritus effugit iussit ut ille fugam.
Illius uirtute suis incedere plantis
Coepit quem claudum fuderat ipsa parens.
Euthicus uitam, Publi pater ipse salutem
Accipit, hic ęger, mortuus ille quidem.
Et cum uiperei pateretur uulnera morsus, =
Ipsum lęserunt sęua uenena nihil.
Pręterea uirtutis amor, reuerentia Christi
Omni illum uitio fecit abesse procul.
Inde animi imperio corpus seruire subegit,
Frigore, uigiliis esurieque domans.
Nulla illum potuit metuenda iniuria sortis,
Nulla malignorum uertere nequitia.
Magna animi uirtute tulit conuitia, rixas,
Fraudes, insidias, uerbera, uincla, minas,
Totque ictus lapidum, toties iterata flagella,
Multa etiam terrę, multa pericla maris.
Denique sanguinei corda indignata Neronis
Pertulit abscissis ceruicibus gladio.
Corporeis igitur uinclis hac cęde solutus
Felix ętherios gaudet adisse lares.
Nunc arcana uidet quę quanuis uiderit ante,
Perfruitur summo nunc tamen ille bono.
Passus est anno a Dominica passione XXXVII.
Barnabas
Cypria progenies Barnabas atque Leuites
Luca teste sacro pneumate plenus erat.
Hic collega datus Paulo fuit urbeque Tharso
Inter se iuncti longius ire parant.
Adueniunt ipsam Antiochus quam condidit urbem, 5
Hic sanctas leges mira operando docent.
Et dum baptizant in Christi nomine multos,
Hos primos Christi- turba uocauit -anos.
Cumque forent Lystris, ingentibus omnia factis
Complent et populus credidit esse deos.
Tunc illi plebis miserando errore grauati
Exclamant tunicas dilacerando suas
Se non esse deos, sed de mortalibus ambos
Mortalique illis conditione pares,
Atque ideo uenisse quidem ut per deuia lapsos
Ad rectum reuocent religionis iter.
Mox Paulum iratum post quędam facta Ioanni,
Qui iam discipulus nomine Marcus erat,
Barnabas alio uertens uestigia liquit.
Non tamen improbitas dissociauit eos:
Hic pius, ille magis contra commissa seuerus
Extitit; aut nutus numinis istud erat,
Vt per digressos peragratis pluribus orbis
Partibus in plures gratia sparsa foret.
Post hęc Barnabas Cypri docet et Salaminis
Matthei secum scripta sacrata ferens.
His morbo affectos tangens langore leuauit,
Hęc relegens uitę pharmaca certa dabat.
Hunc Salaminę gens tandem impia Iudeorum
Flagranti impositum iussit obire rogo.
Atque ita martyrii redimitus et ipse corona
Adhęsit Domino lętus ouansque suo.
Passus est anno a Dominica passione XI.
Vade retro

Vade porro


Marulic, Marko (1450-1524) [1477, Split]: Carmina Latina, versio electronica, 2206 versus, verborum 14802, ed. Bratislav Lucin ; Darko Novakovic [genus: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - epistula; poesis - hymnus; poesis - elegia] [numerus verborum] [marul-mar-carmina.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.