Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477]: Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica, Verborum 16317, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [cipiko-k-petri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Licet nunc mihi in fine opusculi affirmare, cum multa egregia facta Venetorum legissem atque audissem, nullum tamen extitisse imperatorem quem Mocenico, inuictae uirtutis imperatori, conferre possim. Nam quis eo sapientius futura praeuidit? Quis instantia prudentius disposuit? Quis denique solertius ac diligentius cuncta administrauit? Omnia enim consilia hostium praeoccupans, nullum locum inferendae iniuriae inimicis unquam reliquit. Proelia non minori audacia quam felicitate iniit et confecit. Patiens laboris, somni parcissimus, uictuque militari potius quam imperatorio contentus erat. Semper sollicitus et intentus ne hosti occasionem rei bene gerendae daret, ipse non cessans hostem aliqua insigni clade afficere. 239 Nam praeter urbes captas et prouincias ab eo desolatas atque euersas multae naues onerariae Turcorum mercibus onustae et supra quadraginta biremes cum lembis piraticis interceptae sunt. Piratas omnes captos supplicio affecit. Naues uel igne consumpsit uel ad commodum urbium quae Venetis subditae sunt reliquit. Itaque toto quadriennio, quo ipse imperium administrauit, res publica Veneta ne minimo quidem damno affecta est. Hunc ego uirum non tantum nostris imperatoribus, sed Romanis illis magni animi atque egregiae uirtutis praeferre ausim. Nam hic non ut illi, qui uana ambitione inflati caducis honoribus inhiantes et ad propriam potentiam omnia referentes cuncta gerebant, sed christianae religionis et uero amore patriae captus, semper propriae etiam saluti publicum commodum praetulit. Nec dignitates ei defuere quas, quo uehementius fugiebat, citius consequebatur. Nam et ante imperium censuram integerrime administrauit princepsque in Senatu rogandarum sententiarum saepius fuit, et legationibus ad Pontificem et imperatorem Romanum plerunque functus est. Imperium administrans absens frequenti Consilio procurator diui Marci creatus est, quae dignitas prima post 240 ducatum apud Venetos habetur. Et iam domum reuersus, nondum satis procurata ualitudine, mortuo Nicolao Marcello duce, uniuersa ciuitate in hanc sententiam concurrente dux Venetorum constitutus est; quae dignitas instar Lacedaemoniorum regum apud Venetos habetur. Dux urbi praepositus ac rei publicae princeps omnia ex Senatus consulto administrat. In hoc tantum a Lacedaemoniis Veneti differunt: nam illi dumtaxat ex duabus familiis reges constituebant, Veneti ex qualibet patricia familia, modo moribus et uirtute praestet, ducem suum creant. Nunc ego summum immortalemque Deum precor, uti Mocenicus imperio suo rebus bene ac prospere gestis rei publicae statum firmauit, ita nunc etiam princeps atque dux suo ductu atque auspiciis Venetorum imperium longe lateque propaget.

Vade retro

Vade porro


Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477]: Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica, Verborum 16317, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [cipiko-k-petri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.