Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477]: Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica, Verborum 16317, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [cipiko-k-petri.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

137 CORIOLANUS CEPIO CLARISSIMO VIRO MARCO ANTONIO MAUROCENO EQUITI APUD ILLUSTRISSIMUM DUCEM BURGUNDIAE VENETORUM ORATORI FELICITATEM

Quom praefectus triremis ad classem proficiscerer, quam felicissimus imperator Venetorum Petrus Mocenicus contra Othomanum, Turcorum principem, ducebat, uehementer rogasti me ut, quicquid in hac expeditione gestum esset, litteris mandarem, affirmans ea te Apollinis oraculo ueriora habiturum quae a me scripta forent. Igitur, ut tibi morem gererem, quae ab imperatore Mocenico per quadriennium gesta sunt annotaui: tanto enim tempore et ille imperium gessit et ego praefectura functus sum. Quapropter opusculum in quo haec scripta sunt tibi mitto, quod cum perlegeris, non minus te egregias imperatoris uirtutes quam magnifica ipsius gesta admiraturum certum habeo meritoque damnabis eorum sententiam qui affirmare solent effetam esse naturam nec producere tales uiros quales priscis temporibus extiterunt omniaque mundo senescente degenerasse; quam falsi sint uel ex hoc maxime apparet. Nam si 138 apud Graecos atque Romanos multi ob singulas uirtutes clari habiti sunt, quid de Mocenico imperatore dicendum sit, cui, quicquid potuit benigna natura efficere, omnia simul contulit. Omitto genus clarum, formam grauem atque regiam dignitatem prae se ferentem, eloquentiam promptam, ceterasque naturae dotes: de his dico quae propriae hominis sunt. Est enim moribus integer, uita sanctus, in bello magnanimus, in deuictos clemens, in rebelles seuerus et asper, in subditos indulgens, in omnes denique iustissimus, alieni abstinens, sui liberalis, et qui omnes cupiditates atque animi illecebras facillime spernit. Nonne ergo iure hunc uirum non solum conferre, uerum etiam praeponere priscis illis imperatoribus atque ducibus debemus gratiasque agere nostris temporibus quae talem tantumque uirum tulerunt? Et quoniam solent pictores alicuius egregi artificis exactum signum atque imaginem ad imitandum proponere ut tales ipsi euadere possint quales auctores illius picturae fuerint, sic etiam huius optimi imperatoris clarissimique principis atque ducis mores et uitam te aemulari uelim ut, cum eius uirtutes assecutus fueris, honores quoque ac dignitates, summum denique principatus gradum in re publica obtinere possis.

Vale.
Vade retro


Cipiko, Koriolan (1425-1493) [1477]: Petri Mocenici imperatoris gestorum libri tres, versio electronica, Verborum 16317, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio – historia] [numerus verborum] [cipiko-k-petri.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.