Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1474, Rim]: Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica, Verborum 4115, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [modr-n-oratio-riar.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Vincebat ingenio humana consilia, et tantum grauioribus reipublicae curis natus uidebatur; haec erat praecipua eius uoluptas, a qua nullis aliis oblectamentis poterat diuelli, huius delectabatur gustu, huius solius escis pascebatur. Omnium saluti die noctuque inseruiebat, et tamen a nonnullis negligentiae accusabatur, quem tanquam superbum difficilemque ingrati criminabantur cum tamen et mitissimus esset et facillimus. Nouit hoc tantus domesticorum eius numerus, norunt amici et alii omnes qui eius familiaritate usi fuerunt, quibus semper, cum per publicas licuisset curas, placidum sese exhibebat, affabilem, comem, benignum, ut socium crederes, non dominum.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1474, Rim]: Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica, Verborum 4115, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [modr-n-oratio-riar.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.