Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1474, Rim]: Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica, Verborum 4115, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [modr-n-oratio-riar.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Vbi nunc sunt rubiginosa illa maliuolorum pectora, ubi sunt dirissimo felle manantia praecordia, ubi rabidorum canum pestiferi dentes, qui inexpiabili temeritate ausi sunt os suum in caelo ponere et uicarii Christi fratremque eius tam excellentissimorum patrum factum damnare atque illos praestantissimos uiros, qui prius a domino electi sunt a quo sunt omnium regnorum potestates, quam a summo pontifice declarati, perditissima audacia lacerare! Caue, caue tibi, lingua dolosa, ne deus destruat te in finem, euellet te, et emigret te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra uiuentium.[ERROR: no reftable :] Cf. Ps 52, 5 (51, 7): sed Deus destruet te in sempiternum terrebit et euellet te de tabernaculo et eradicabit te de terra uiuentium semper Sed haec illi uiderunt qui fecerunt linguam suam nouaculam acutam,[ERROR: no reftable :] Cf. Ps 52, 2 (51, 4): insidias cogitat lingua tua quasi nouacula acuta faciens dolum et sedentes aduersus fratrem suum tota die concinnabant dolos. Sed haec illi uiderunt; nos interea reliquas Petri uirtutes, non quibus debemus, sed quibus possumus, laudibus persequamur . Itaque, ut propositus ordo postulat, nunc ipsius prudentiam contemplemur, quamuis eius excellentia iam per ea, quae narrauimus, magna ex parte potuit esse manifesta. Quamobrem tantum eam partem attingam qua ita sese inter principes christianos gessit ut, cum unius erga eum beniuolentiam consideres, credas ab aliis minime dilectum.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1474, Rim]: Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica, Verborum 4115, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [modr-n-oratio-riar.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.