Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1474, Rim]: Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica, Verborum 4115, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [modr-n-oratio-riar.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Qua igitur pietate primum erga deum fuerit quamque magnificus cultor ipsius, si aduixisset, futurus erat, in primo uitae suae limine clarissime demonstrauit. Annos natus duodecim, cum orbatam patre familiam tanta prudentia regeret ut nec mater, matronarum praestantissima, nec fratres eius parentis sentirent desiderium, coepit deo dicatum pectus zelo religionis feruescere. Clarescebat autem iam tunc nomen religiosissimi doctissimique uiri magistri Francisci, conciuis et auunculi sui, nunc summi pontificis papae Sixti, qui per id tempus Senis suis fratribus sacras scripturas interpretabatur. Hunc optimum Christianae militiae magistrum optimus futurus discipulus, quamuis puerili aetate, uirili tamen sensu sibi delegit; ad quem a religioso quodam sene multis exorato precibus inscia matre perductus est; diuino, ut opinor, nutu futurus ad apostolatum tam strenuus minister ad futurum sedis apostolicae mittitur antistitem. Quem ubi conspexisset Franciscus iam religionis ueste indutum, quam idcirco iuuenis in itinere assumpserat quo se facilius magistro suo insinuaret, multis eum hortatus est ut ad suos remearet et matris fratrumque curam, ut coeperat, ageret uel maturiorem domi praestolaretur aetatem, quae pati melius iugum Christi posset. Sed cum pueri constantiam nullis blanditiis, nullis persuasionibus, nullis denique minis euincere posset, diuinum, ut erat, in eo aliquod munus arbitratus, hortantibus fratribus diui eum Francisci sacris initiauit, seruatisque pro more religionis rite caerimoniis uestem Christi induit. Qua assumpta ita omnia tyrocinii rudimenta libens promptusque et perdiscebat et exsequebatur ut nemo dubitaret et prudentiam illi et uires ante aetatem non nisi diuinitus subministrari. Quas ob res omnibus carus, omnibus dilectus esse coepit, praecipue autem ipsi auunculo suo, qui diuina eius indole mirifice delectatus piissimo sanctissimoque eum amplectebatur affectu. Vnde sibi curandum statuit ut tam excellens ingenium per bonas artes excoleretur. Itaque docto cuidam grammatico Latinis eum litteris Vicheriae imbuendum tradidit, quibus mira celeritate perceptis mox Ticinium, deinde Patauiuum, subinde Venetias, Bononiam, Perusium, Senam, Ferariamque misit ut, quaecumque in tam celeberrimis Italiae gymnasiis aut liberalium artium aut sacrarum litterarum dogmata florerent, ipse uelut operosa apis undique colligeret et in sacram pectoris sui cellulam diligenter reconderet. Quod quidem intra breues annos adeo consecutus est ut credibile non sit uirum ad agendum magis quam ad philosophandum natum tantam omnium scientiarum notitiam adeo breuiter percipere potuisse. Habeo hic testes complures, familiares eius, uiros quidem doctissimos, quibuscum inter cenandum de uariis disciplinarum studiis frequenter disserere consueuerat adeo acute adeoque prompte ac subtiliter de quaestione proposita ut eum putares die noctuque nulli adeo alii rei quam euoluendis theologorum philosophorumque libris uacare. Tenebat fixa memoriae quaecunque ab ineunte aetate a praeceptoribus audierat. Vigebat praeterea stupendo ingenii acumine, cuius perspicacitate facile in abditissima quaeque naturae secreta penetrabat, et ex perceptis semel principiis difficillima quaeuis uel philosophiae uel theologiae problemata summa cum omnium admiratione absoluebat; uersus complures multosque grammatice textus, quos olim puer edidicerat, ita memoriter recitabat ut ea illum heri aut nudiustercius memoriae mandasse existimares. Perfectis igitur quam celerrime omnium bonarum artium studiis, rediit sollicitus ad magistrum munus, cui caelitus destinatus erat, optime impleturus. Inerat enim menti eius praesaga quaedam futurorum diuinitas complurimaque antequam contigissent per quietem discebat, ita ut insomnia ipsius non uisa solum, sed certa uiderentur oracula. Quibus uarie sollicitatus coepit auunculum suum hortari, coepit importunius compellere Romam peteret atque in ea urbe uersari uellet, in qua a maximo omnium rectore deo futurus summus pontifex erat designatus; ubi et seipsum accepturum ab eo cardinalatus decus et alios uniuersos honores, quibus eum functum uidimus, mira asseueratione praedicebat. Cerno hic nonnullos praelatos et ex aliis ordinibus uiros praestantes a quibus magna cum attestatione audiui singula haec, quae gessit, multis ante annis ab ipso praedicta fuisse. Itaque repugnantem magistrum et se tanto fastigio indignum reclamantem urgere non destitit donec multis et signis et prodigiis euictum propulit Romam proficisci, in qua constitutus minime conquieuit antequam demandatum ab altissimi prouidentia munus uiriliter absolueret et magistrum suum per uaria bonorum incrementa ad summum apostolatus culmen conscendisse uideret, pro quibus laboribus et pro tam diligenti nauata opera eadem ipsa diuina prouidentia, quae semper infirma mundi eligere consueuit ut fortia quaeque confundat, cardinalis eum dignitatis splendore uoluit illustrare omnibusque mundi principibus ostendere quo ministro et ex quam humili loco accepto uoluerit in sui uicarii assumptione uti, ut discerent uniuersi ueram certamque esse illam Nabuchdonosoris confessionem in quam et regno et sensui restitutus supplex prorupit dicens in manu solius omnipotentis dei esse omnia regna terrarum atque illa quibus ipse uoluerit tradi nec esse alium quemquam qui eius possit obsistere uoluntati aut dicere illi quare sic fecisti.[ERROR: no reftable :] Cf. Daniel 3, 31-33.

Vade retro

Vade porro


Nikola Modruski (c. 1427-1480) [1474, Rim]: Oratio in funere Petri Riarii, versio electronica, Verborum 4115, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa oratio - oratio] [numerus verborum] [modr-n-oratio-riar.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.